This digital edition 2005 by Joseph H. Peterson, 2005.
License CC-BY 4.0.
https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/
This is the final work of Bruno, before he was imprisoned and burned at the stake by the Inquisition.
For another edition, see bfn.fr.
| IORDANI BRVNI NOLANI DE IMAGINUM, SIGNORVM ET IDEARVM COMPOSITIONE AD OMNIA INVENTIONVM, DISPOSITIONVM ET MEMORIAE GENERE LIBRI TRES AD ILLVSTREM ET GENEROSISS. IOAN. HAINRICVM HAINCELLIVM ELCOVIAE DOMINVM. CREDITE ET INTELLIGETIS. FRANCOFVRTI APVD IOAN. WECHELVM ET PETRVM FISCHERVM CONSORTES. 1591. | 
| [89] 
 
N0BILISSIMO ILLVSTRIQVE D. HEINRICO1 EINCELLIO ELCOVIAE DOMINO IORDANVS BRVNVS NOLANVS S. | 1. HEINRICO] così qui, ma HAINRICVM nel frontespizio e a p. 94, 4. Similmente EINCELLIO qui, ma HAINCELLIVM nei luoghi ora citati, e inoltre Enceli più giù v. 8. | 
| 
Nobilissimae tuae indolis specimen, vivacissima ingenii 
sublimitas, exactaeque generositas humanitatis me, illustris 
Domine Enceli, provocavit, compulit et adduxit ut 
in perenne eius qua to complector observantiae testimonium 
hanc de praecipuis ingenii mei foeturis unam iamdiu 
conceptam, atque retentam, tibi parerem. Propositum est 
de imaginum, signorum et idearum compositione 
principale, propter universalis inventionis; dispositionis 
et memoriae finem. Heic si quod propono, 
perquiro, contrecto, evenit ut etiam adsequar, comprehendam 
atque teneam, ita ut negotium sit facile quo non 
possit esse facilius, sit breve quo non potest esse compendiosius, 
sit sufficiens quo vix possit esse (vel credi saltem) 
sufficientius et in genere isto dignius, rem sane minime 
vulgarem adsequutus esse videbor. Idea, imaginatio, adsimulatio, 
configuratio, designatio, notatio est universum 
[90]
Dei, naturae et rationis opus, et penes istorum analogiam 
est ut divinam actionem admirabiliter natura referat, naturae 
subinde operationem humanum (quasi et altiora 
praetentans) aemuletur ingenium. Quis non videt quam 
paucis usque adeo multa natura faciat elementis? Id vero 
nemo est qui nesciat inde fieri, quod quattuor eadem varie 
adsituet, ordinet, componat, moveat, applicet, subque variis 
formata figurataque signis de profundo potentiae ad 
actus promoveat sublimitatem. At, per Deum immortalem, 
quid homini numeratione facilius esse potest? Primo quod 
sit unum, duo, tria, quatuor; secundo quod unum non 
sit duo, duo non sint tria, tria non sint quatuor; tertio 
quod unum et duo sint tria, quod unum et tria sint quatuor: 
hoc facere est facere omnia, hoc dicere est dicere [3r] 
omnia, hoc imaginari, significare et retinere, omnia facit 
obiecta apprehendisse, apprehensa intellexisse, intellecta 
meminisse. Haec tota lux magis est praesens, clara2 
et exposita nostrae intelligentiae, quam externis lux solis 
exposita possit esse oculis; haec enim oritur et occidit, 
neque quoties ad eam convertimur adest, altera vero non 
minus nobis praesens est quam ipsi nobis, tam praesens 
est nostrae menti, ut et ipsa sit mens. Vis interea dicam 
quare tam pauci sciunt et apprehendunt? Cur (inquam) 
adeousque3 nobis praesens tanto caelo existimatur a 
nobis esse remotum? Quia oculus videt alia, se non videt. 
At quis est ille oculus, qui ita videt alia ut et se 
videat? Ille qui in se videt omnia, quique est omnia idem. 
Illi sublimi ratione similes essemus, si nostrae speciei 
substantiam cernere possemus; ut noster oculus se ipsum 
cerneret, mens4 nostra se complecteretur ipsam. Tunc 
[91]
ut possibile esset intelligere omnia, non esset etiam difficile 
omnia facere. Atqui compositorum corporeorumque 
hoc non patitur natura; eius enim substantia in motu et 
quantitate versatur, etiam si per se neque mobilis neque 
quanta sit. Hinc quemadmodum non nosmet ipsos in profundo [3v] 
et individuo quodam consistentes, sed nostri quaedam 
externa de superficie possumus (colorem scilicet atque 
figuram) accidentia et oculi ipsius similitudinem in speculo 
videre; ita etiam neque intellectus noster se ipsum in se 
ipso et res ipsas omnes in se ipsis, sed in exteriore quadam 
specie, simulacro, imagine, figura, signo. Hoc est quod ab 
Aristotele relatum ab5 antiquis prius fuit expressum, et a 
neotericorum paucis capitur: 'intelligere nostrum (id est 
operationes nostri intellectus) aut est phantasia aut non 
sine phantasia', rursum: 'non intelligimus, nisi phantasmata 
speculemur'. Hoc est quod non in simplicitate quadam, statu 
et imitate, sed in compositione, collatione, terminorum pluralitate, 
mediante discursu atque reflexione comprehendimus. 
Quod si tale est nostrum ingenium, talia nimirum 
eiusdem esse oportet opera, ut scilicet inquirens, inveniens, 
iudicans, disponens, reminiscens non extra speculum divagetur, 
non absque imaginibus agitetur. Heic si per naturam 
speculum tersum subiiciatur atque planum, nec non 
per artem in horizonte ratiocinii lux canonum vigeat et 
splendeat, illico iuxta elargitam facultatem ex imaginibus 
rerum [4r] claris atque perspicuis in prospectum venientibus 
ad summam in multiplici genere actus felicitatem6 dirigemur 
illam, quae homini maxime quatenus homo est adpropriatur.
 | 2. praesens clara 3. adeuosque 4. cerneret mens 5. relatum, ab 6. faelicitatem | 
| Ad huius ergo doctrinae complementum tres compilavi
[92]
libros. In quorum primo habentur generalia ea, quae versantur 
circa diversa significandi genera; conditiones item 
variae, quibus subiecta parantur ac disponuntur, et imagines 
imprimuntur et appinguntur, sunt explicitae; atria diversorum 
generum atque campos aedificare tum docemus, 
tum aedificata damus; in iis tandem7 omnia sunt quae dici, 
sciri et imaginari possunt; omnes ibi artes, linguae, opera, 
signa. In secundo imagines duodecim principum; qui rerum 
omnium secundi mediique (sub uno optimo maximo ineffabili 
infigurabili) sunt effectores, significatores, elargitores; 
quidque eorum singulis adsistat, circumstet, adiaceat, inhaereat8 
et insit ad tantum exploramus usum, ut grammaticis 
grammaticum, poetis, oratoribus, physicis, astrologis, 
divinis, mechanicis, theoricis, tandem omnibus omnimodum 
se praebeat. Ubi neminem praetereat velim me non 
nugas synonymizando9 tractare et logodaedalorum10 (cum illa 
sensus inopia) copiam; diversae quippe [4v] voces quae grammatico 
oculo perspectae synonymae sunt, eae nobis alia atque 
alia vel saltem aliter atque aliter significant, sicut dominus, 
possessor, herus, non sunt idem ignorantiae, servo 
et equo; quoniam in curia philosopbiae non ulla possunt 
esse synonyma, praeterquam si velimus grammaticales internumerare 
in hoc seculo philosophos, quibus eximium 
decus est vocum proprietate contempta, stylum concinnando 
psittacorum simiarumque in morem, Ciceronem in scientiarum 
professione aemulari, verbicula graeca latinis intermiscendo 
linguarum peritiam inter alia nundinari; quos 
omnes hisce ex ungulis notos potius inter bruta computamus 
animalia, utpote quibus multum humani desit ratiocinii, 
quam inter homines meliore titulo dignos quam arrogantis 
[93]
sciolique grammatici. In tertio vero libro imagines 
obiicio triginta sigillorum, quorum species et explicationes 
alias11 edidi. Horum multa viri disciplinati et ingenii acumine 
natura donati sola poterunt attenta lectione comperire; 
heic quippe non Oedipum requiro vel Tiresiam.12 Omnia 
vero modisque omnibus fortasse intelliget nullus, nisi vel 
sic forsitan crediderit. Nullus tamen a lectione frustrabitur, 
nisi caecus. Vale, et eum qui te observat ama. | 7. tadê 8. inhereat 9. synonimizando 10. logodedalorum 11. aliàs (e indicate cioè l' avverbio) 12. Tyresiam | 
| [94] 
IORDANI BRVNI NOLANI DE COMPOSITIONE IMAGINVM LIBER AD ILLVSTREM IO. HAINRICVM HAINCELLIVM ELCOVIAE DOMINVM. CAPVT PRIMVM.De luce, radio et speculo.Ens in tria capita distributum intelligitur, metaphysicum, physicum et logicum universaliter dictum; ut tria sunt omnium principia, Deus, natura atque ars; et tres sunt effectus, divinus, naturalis, artificialis. Omne agens proposito et non necessitate quadam constitutum speciem rei efficiendae ut praeconcipiat oportet. Quae sane species ante naturalia appellatur idea, in naturalibus forma sive vestigium idearum, in postnaturalibus ratio seu intentio, quae in primam atqne secundam distinguitur, quam nos aliquando idearum umbram consuevimus appellare. Ideae sunt causa rerum ante res, idearum vestigia sunt ipsae res seu quae in rebus, idearum umbrae sunt ab [2] ipsis rebus seu post res, quae tanto minori ratione esse dicuntur quam res ipsae quae a naturae gremio proficiscuntur, quanto res ipsae quam mens, idea atque principium [95] effectivum, supernaturale, substantificum, superessentiale. 
Distinguuntur ergo entia in ea quae sunt seu res, et 
in haec quae eorum quae sunt seu signa vel indicationes, 
quae distinctio fere eadem est atque quae vulgo circumfertur, 
in substantiam et accidens.
 | |
| 
Nos in proposito haudquaquam de rebus, sed de rerum 
significativis methodum instituimus, in quibus sane 
virtutem rerum omnium producendarum sitam esse facile 
comperietur iis, qui vel mediocriter naturae undique conclamantis 
et rerum species describentis vocem atque characteres 
contemplabuntur. Quandoquidem non tantum ad 
rei producendae specificationem materia conferre videtur, 
quantum idea atque forma. In eo enim principio omnia 
conveniunt unumque sunt, in hoc vero atque per hoc omnia 
per genera atque species suosque tandem numeros distribuuntur. 
Quod patet ex eo quod idem omnino nutrimentum 
in cane fit substantia canis et semen, in homine hominis, 
in simia simiae, propter praesentem ideam, quam non a rebus 
separatam, sed rebus ipsis coniunctissimam esse deprehendimus. 
Sic nos omnia sive primae srve mediae sive 
proximae materiae rationem habentia in actu inventivae 
vel memorativae facultatis et applicationis iuxta1 assumptae 
rei significandae conditionem specificamus, invertimus, accommodamus, 
ut ex omnibus omnia eliciantur, omnia omnibus 
significentur, et in omnibus omnia contemplemur; et 
ut uno verbo colligam, omnia per applicationem se habeant 
ut unum, et unum per informabilitatem se habeat2 ut 
omnia; veluti per subsequentis artificii praxin melius et 
aptius insinuabitur.
 | 1. iuxa 2. habeat] habet | 
| [96] 
Rursus ergo velut a capite incipientes dicimus circa 
materiam atque species, postquam3 supranaturaliter unum 
ens [3] infinitum, intensive totum ubique atque totaliter in 
immenso repertum intelleximus, unum item extensive infinitum 
universum, quod in partibus aliis atque aliis, alibi atque 
alibi corporaliter est perspicuum, ante oculos obiecimus; 
rursumque species substantiae atque ea quae realiter 
in substantia4 reperiuntur accidentia; sequitur ordo mundi 
rationalis, qui est ad similitudinem naturalis cuius est umbra, 
qui est imago divini cuius est vestigium.
 | 3. species postquã 4. substatia | 
| CAPUT SECVNDVSDe iis quae ad speculum et in speculo. | |
| 
Actum praesentis considerationis proponimus in universo 
iuxta tertiam significationem,1 quod est veluti speculum 
quoddam vivens, in quo est imago rerum naturalium 
et umbra divinarum.
 | 1. gnificationem | 
| 
Hoc sane speculum concipit ideam tanquam causam 
rerum, sicut imago rei faciendae in mente efficientis imbuit 
efficientis rationem. Concipit formam tanquam rem 
ipsam, nempe speciem; tota enim rei substantia ad hanc refertur, 
licet physice non sine materia consistat, si in atrio 
Peripatetico contineamur, aliter si cum physicis materiam 
rerum omnium substantiam intelligentibus, quae de sinu 
propriisque visceribus formas educat, veluti mater propriam 
prolem vicissitudinibus quibusdam emittit, parturit, 
concipit item atque recondit. Concipit2 imaginem tanquam 
rei ipsius effectum a rei quodammodo superficie emanantem, 
et potentiam cognoscitivam informantem primum quidem
[97]
sensitiva, subinde vero rationali luce. Hie generaliter 
loquentibus rerum sunt imagines atque figurae tanquam 
propria in sede, ubi servantur, conduntur, postquam alibi 
fuerint tanquam a fontibus productae atque propagatae. 
Quarum nomina licet vulgo confundantur, [4] et etiam interdum 
a sapientioribus indiscrete usurpentur, neque in omni 
proposito conveniens sit rigorem in ipsa dictione constituere, 
ubi rerum certa atque evidentior est significatio; tamen 
in praesentiarum. quod et in libro De umbris idearum
fecimus, non iniuria repetendum ducimus esse, nempe uti 
distinguamus haeo nomina: 1. ideam, 2. vestigium, 3. umbram, 
4. notam, 5. characterem, 6. signum,3 7. sigillum, 8. indicium, 
9. figuram, 10. similitudinem, 11. proportioned, 12. imaginem.
 | 2. recondit, concipit 3. signuum | 
| 
Primo enim idea proprie dicitur forma ante res et metaphysicum 
quiddam, nempe species ipsa mundi et eorum 
quae in mundo sunt supersubstantialis, cui tanto convenit 
verius esse quam mundo physice constitute, quanto istis 
naturalibus et realiter existentibus, physico nempe mundo, 
verius conveniet esse quam mundi similitudini, quae internis 
numeris in sensibus inscribitur. Sicut enim nostrae 
intentiones habent originem a rebus naturalibus, quibus 
non existentibus et ipsae non essent,4 velut nullo existente 
corpore nulla esset umbra; ita res ipsae naturales, mundus 
nempe physicus nequaquam esse posset, si metaphysicus 
ille, nempe idea portans omnia, ex actu mentis et voluntatis 
divinae se ipsam communicantis non praeexisteret.
 | 4. non essent] nû essent | 
| 
Post ideam ergo sequitur mundus physicus, quern idearum 
vestigium appellamus cum Zoroastre, ubi essentiae
formarum nomen sibi peculiariter5 usurpat.
 | 5. peculariter | 
| [98] 
Tertio succedit mundus rationalis, nempe rerum universitas 
in intentione, qui speciebus a physicis rebus 
abstractis coalescit, et propter minorem entitatis rationem 
plus ab ideali veritate distat quam vestigium, et ideo iure 
optimo umbrae notione concipitur; et eius universitatis 
partes nomine specierum et generum logicaliter significantum 
circumferuntur. Itaque cum subtilius philosophantibus 
et proprie loquentibus haec tria nomina, [5] idea,6 
forma et species, tribus admodum differentibus significatis 
attribuimus.
 | 6. Idaea | 
| CAPVT TERTIVM.Variorum notaminum rationes.Mox in lioc tertio genere consistentibus convenit ulterius distincte aliorum nominum notiones usurpare, ut nota dicatur omne illud quod quomodocunque ex prima vel secunda, proxima vel remota, immediata vel mediata ratione aliquid demonstrat. Character quod certo linearum tractu vel punctorum situations aliquid significat, sicut elementa. 
Signum est quodammodo genus ad omnia quae significant, 
sive ut idea sive ut vestigium sive ut umbra sive aliter.
 | |
| 
Sigillum (quod signi quoddam diminutivum1 est) 
signi partem notabiliorem vel signum contractius acceptum 
sigificat, sicut solo capite vel sola manu hominem vel hominis 
operationem significamus.
 | 1. deminutivum | 
| 
Indicium, sicut et signum et sigillum, est cuius 
munus non tam est repraesentare,2 significare, quam ostendere, 
[99]
sicut index non rem quam indicat per se significat 
vel notat, sed ad eius tantum intuitum seu obtutum invitat 
vel appellit.
 | 2. representare | 
| Figura differt ab omnibus praecedentibus, quia ideae vestigia et umbrae sunt, tum relata ad intrinsecum tum ad extrinsecum rerum, figura vero ad extrinsecum tantum. Nota, character, signum, sigillum et indicium dici possunt tum, lineae, tum puncta, tum omnia quae spacium non concludunt, figura vero est quam spacium concludere oportet. 
Similitudo vero differt ab omnibus praedictis, quia 
eorum non est necessario eadem species; quandoquidem significatur [6]
homo literis et characteribus tanquam signis, indiciis, 
notis, non tanquam simili, simile vero erit pictura 
vel statua vel species per sensum accepta et in phantasia 
reservata.
 | |
| 
Proportio differt a similitudine, quia haec perpetuo 
inter duos terminos esse intelligitur, ut sicut A est litera, 
ita B est, vel mulus est similis equo; illa vero inter 
quatuor vel plures vel saltem tres terminos perpetuo intelligitur, 
ut sicut est alpha inter Graecos, ita est A inter 
Latinos, ubi sunt quatuor termini: 1. alpha, 2. Graecus, 
3. A, 4. Latinus. Proportio vero saltem inter tres terminos 
conspicua est, ut sicut se habent duo ad quatuor, ita [quatuor]3 
se habent octo ad sexdecim (hîc sunt quatuor termini: 
2. 4. 8. 16), vel sicut se habet4 duo ad quatuor, ita quatuor 
ad octo, ubi sunt tres termini: duo, quatuor, octo.
 | 3. abbiamo cancellato quatuor (dopo ita) 4. l. habent | 
| 
Imago tandem differt a similitudine, quia maiorem 
quandam energiam, emphasin et universalitatem complectitur; 
plus enim est esse ad imaginem, quam ad similitudinem.
[100]
Imago enim plus accedit ad univocationem, quam 
similitudo. Similia enim differunt non solum quae in eodem 
genere, sed et quae extra genus. Sicut et artificium 
simile dicitur quodammodo artifici, non tamen ad eius imaginem 
vel in eius imagine dicitur, nisi vel in proximo genere 
vel in eadem sit specie.
 | |
| CAPVT QVARTVM.Omne notamen ad atrium sensus et ad tribunal visus revocandum.
In arte hac omnia sub nomine imaginis solent usurpari,
sive notae sive signa sive indicia1 sive commodins et aliter 
proprius2 nominitentur, quod propria ratione [7] non carere 
diligentius rem ipsam perpendentibus apparebit. Omnia 
enim quomodocunque3 significent et repraesentent, ad speciem 
sensu comprehensibilem revocantur4 et reducuntur, et
omnium specierum sensibilium genera ad visibiles, nempe 
vivacissimas et efficacissimas species, demum contrahuntur; 
visus enim spiritualissimus sensuum universorum est. Quod 
facile apparebit, quando gradus quibus isti ad obiecta propria 
referuntur examinabimus. Tactus enim, tum internis 
tum externs organis, tum haerentia tum penetrantia concipit, 
gustus haerentia tantum, olfactus eminentius5 positorum 
spiritus a corpore diffusos, auditus longe semotiora, 
visus vero semotissima promptissime comprehendit; et ideo 
hoc sensu apprehensa animo facilius revocamus et efficacius 
retinemus quam aliis, et per huius sensus obiecta aliorum 
tum sensuum tum quarumcumque appetentium et cognoscentium 
facultatum obiecta significamus, sicut visibilibus 
litteris omnia describimus et aperimus.
 | 1. inditia 2. proprius] propius 3. quomodocuque 4. revocautur: et 5. emimêtius | 
| [101] CAPVT QVINTVM.De imaginum momento physico, mathematico, logico, iuxta universas modorum istorum acceptiones
Conferunt imagines, sigilla et characteres ad agendum, 
percipiendum et significandum tum physice, tum 
mathematice, tum logice. Naturae enim comparatum est 
per praesentem sen inexistentem ideam ac formam ex indefinita 
materia definitam educere speciem; indefinita inquam 
materia non prima in proposito sed proxima, quale 
est commune nutrimentum,1 quod in certae speciei substantiam 
atque semen convertitur. [8] Mathematice subinde simulacra,2 
imagines et characteres ad multa producenda atque 
comparanda conducunt, cum observatum sit triplicem esse 
mundum, archetypum, physicum et umbratilem, ut a primo 
detur per medium descensus ad tertium, et a tertio per medium 
ascensus ad primum, sicut a sole descendimus ad 
aspectum lucis lunae, astris et aeri communicatae, et ab 
hac ad lucem umbratilem, seu ut in speculo, non obstante 
quod et a sole immediate in speculum valeat immitti, et a 
speculo ad solem directo et immediato tractu retorqueri. 
Ita animus sensusque noster species atque favores quosdam 
immediate a superno mundo sibi procurat, comparat et 
recipit, quosdam vero per medium rerum naturalium atque 
sensibilium. Quae omnia, sive uno sive alio modo sint, non 
nisi certis signis, archetypis, gestibus et, ut aiunt, sacramentis 
comparamus et assequimur.
 | 1. nutrimentrum 2. simulachra e similmente altrove | 
| Itaque formae, simulacra, signacula vehicula sunt et vincula veluti quaedam, quibus favores rerum superiorum [102] inferioribus tum emanant, procedunt, immittuntur, tum concipiuntur, continentur, servantur. Mitto de his specialius recensere, ne plus quam par est a proposito videar evagari. | |
| 
Unum tamen in memoria revocari volo, quod3 planetae 
similes, facies in rebus subiectis et informandis Magorum 
consilio at que ipsa praxi exquirere videntur. Idem Cabalistarum 
doctrina confirmat et exemplum Mosia, qui 
interdum, veluti necessitate quadam coactus, ad Cereris atque 
Iovis favorem comparandum, vitulum aureum erexit, 
ad Martis item temperandam simul atque Saturni violentiam, 
aëneum4 serpentem adorandum obiecit; et multa alia 
videre est, quae occulta atque velata in eius tum operibus 
tum dictis esse perhibentur.
 | 3. revocari, volo quod 4. æneum | 
| 
Similis ratio est in iis quae de Prometheo referuntur, 
qui luteo figmento lucem atque ignem, id est scientiam et 
artes, ad5 humanae vitae emolumentum dicitur Iovi [9] suffuratus, 
eque6 caelo ad terras eduxisse; ubi simulacri virtutem, 
deorum favorem seu super ministerium quodammodo rapientem 
atque subripientem intelligunt, propter nescio 
quam superiorum formarum cum inferiori materia compertam 
expertam simul atque occultam analogiam; unde 
imaginibus et similitudinibus quibusdam veluti illecta descendunt 
seseque communicant.
 | 5. artes ad 6. eque [i.e. e-ogonek -JHP] | 
| 
Adde quemadmodum sicut species omnis ab altera, specie 
imagine quadam atque figura discernitur, ita et species 
cum specie eodem concurrit, convenit, immittitur, immiscetur. 
In omnibus autem his situs, dispositio et figuratione 
quadam aptata constitutio praefertur, sicut cylindri 
species ex crystallo7 formam iridis recipit et in oppositum 
[103]
parietem appingit, speculum concavum solis atque lunae radios 
in unum centrum veluti colligens eorundem8 virtutem 
participat efficacius, conoidali figura efformatum foramen 
rerum quae circum fiunt et moventur species in tenebris 
fingit. Tanti momenti est figura.
 | 7. cristallo 8. eorûdê | 
| 
Accedunt caelestium effectus potentissimi considerandi, 
qui in cardinibus orientis, occidentis et meridiei virtutem, 
principium et perfectionem concipere censentur. Hinc ea 
quae de solstitialibus, aequinoctialibus,9 mediae diei mediaeque 
noctis punctis, in quibus se circuli maiores intersecant, 
astrologi et omnis generis divini summopere commendant. 
Unde cruces illae, illae in quadriviis excantationes 
et invocationes, illa item tempora quibus luna vel sol vel 
certus planeta in quatuor angulorum coeuntium synodo 
constituitur.
 | 9. aequinotialibus | 
| 
Hinc hisce figuris muniuntur, ut se defendant ab adversis, 
contraria propellant, favores sibi concilient rerum 
assistentium et superiorum, et10 alia.
 | 10. superiorum et | 
| 
Hoc quod physice fieri videmus, nec divine contemni; 
ita, sicut paulo ante innuimus, etiam rationaliter ad mentis, 
intellectus, rationis atque sensus11 demum informationem 
facere videntur; unde veritate, etsi non certa scientia, et12 
aperta [10] ratione coactus dicit Aristoteles: oportet scire volentem 
phantasmata speculari, intelligere13 item aut phantasiam 
esse aut phantasiare quiddam. Ideoque non sine 
formis quibusdam seu figuris, quae per sensus externos ab 
obiectis sensibilibus concipiuntur et in interioribus collocantur 
atque digeruntur, operationem aliquam naturae nostrae 
convenientem perficere posse cognoscimus.
 | 11. veritate et si non certa scientia et 12. speculari. Intelligere | 
| 
Multa sunt quae ad subsequentis differentiae elucidationem 
[104]
ex proxime dictis, quasi inductive concludendo et 
topice applicando possemus adducere, nisi superciliosorum 
quorundam cum perniciosa ignorantia censuram formidaremus.
 | |
| 
Illud tamen tantummodo melioribus ingeniis significatum 
esse volumus, quod multiplex est vis in propositorum 
principiorum luce et vegeto quodam sale.13 Rursum et in 
his quae ex huiusmodi principiis leviter atque sobrius et 
quasi non pro eorum latitudine concludere et inferre videmur, 
utpote qui ab ampliori quam par sit universali ad 
particulare descendimus, regula dialectica obsistente, quae 
a proximo genere, non autem a remoto atque primo, particularem 
scientiam, definitionemque ex propria differentia 
praecipit assumere.
 | 13. l. sole? | 
| 
Sed bene intelligenti pauca. Reliquum est ut ad ea 
quae in proposito signorum atque imaginum specificandarum 
adducere necessarium est, quae non ad omnes modo 
potentiae cognoscitivae operationes pertinere, et non modicum 
emolumenti adferre videbuntur, verum et ad alias 
quas non nominamus operationes nihilominus, quod applicatione, 
intentione conceptioneque perfacili solertius ingenium 
assequetur.
 CAPVT SEXTVM.De distinctione imaginum et signorum.Imagines atque signa alia sunt sensibilium, alia intelligibilium; quaedam substantiarum, quaedam accidentium, quaedam magnitudinis, quaedam virtutis, quaedam numeri, actionis, passionis, potentiae, actus, cognitionis, appetitus, [105] habitudinis seu relationis, dantis, accipientis, habentis loci, temporis, oppositionis, contrarietatis, intentionis dictionisque, et eorum quae ad isthaec reducuntur. Adde principiorum, mediorum, instrumentorum, differentiarum, concordantiae, comparationum secundum maius, minus, aequale, superius, inferius, consors. 
Imagines rursum, ut signa, aliae sunt in rebus, aliae in 
intentione, aliae in voce, aliae in graphica delineatione; 
aliae inquam (ut ad duo haec capita reducam) rerum, aliae 
verborum seu vocum articulatarum.
 CAPVT SEPTIMVM.De imaginibus rerum. | |
| 
Rerum non modo imagines, sed formas, virtutes, 
ipsam denique substantiam eo quo participabiles communicabilesque 
sunt modo consequimur ex his quae in nobis 
praeexistunt. Sic ex notis ignota comparamus, secundum 
argumentationem et discursum. Ex praehabitis et praeconceptis 
ea quibus caremus et quae appetimus assequimur. 
Sic nemo colligit, nisi qui seminaverit, et nihil habenti nihil 
dabitur. Ex comparatis ergo imaginibus seu praeapparatis 
tum alias imagines, tum ea quorum sunt imagines 
atque simulacra persequimur, compositione,1 ut certis definitis 
paucisque elementis [12] innumerabilia coalescunt elementata, 
transmutatione,2 sicut iuxta aliam viam ex igne 
vel aqua vel aere penes duarum differentiarum gradus corporum 
species in actum producuntur omnium, sicut transfiguratione 
ex eadem cera quascunque possumus educere 
figuras, sicut item separatione ex eodem chaos3 rerum innumerabilium 
[106]
species emigrant, sicut compositione quatuor 
ex contrariis varie graduatis omnia constituuntur. Principia 
igitur quaedam praeesse oportet atque semina, unde 
infinita imaginum seu imaginandorum copia proficiscatur.
 | 1. persequimur. Compositione 2. elementata transmutatione 3. chaos] sic | 
| CAPVT OCTAVVM.De modis quibus variae fiunt figurationes et indicationes.
Figuramus ergo aliquid et describimus ad externum 
oculum seu ad internum:
 | |
| 
I. Ex eo quod singulare est in eo et propriam facit
differentiam, sicut serpentem ex spirali tractu seu lineae 
ductu, Arietem ex suo modo incurvis cornibus, Geminos 
ex duabus comparibus lineis adnexis, Leonem ex celebri 
cauda, Cancrum ex chelis; uti caelestium signorum characteres1 
ab Aegyptiis primum ordinatos habent astrologi.
 | 1. charecteres | 
| 
II. Ex ratione gestus, sicut amorem duabus figuris 
vel characteribus vel lineis se invicem complectentibus, 
odium ab invicem aversis, disiunctis et divulsis, quae et 
similia excantatores et malefici et in eodem genere medici 
solent observare, et non modicum ad rerum efficaciam faciunt, 
sicut simplicia quaedam purgativa, si sursum evulsis 
ramis seu frondibus capiantur, virtutem expellendi per superiora 
concipiunt, si vero contra, per inferiora, ut sumus experti.
 | |
| 
III. A simplici instituto ad intentionem significandam [13] 
profundamus2 tum visibilium tum invisibilium specierum, 
ad quod genus stemmata, insignia et certa hominum 
[107]
vel numimum sigilla referuntur, quae non ex ratione quadam 
vel etymologia vel natura, sed ex simplici demanant 
institutionis decreto.
 | 2. forse profundimur? | 
| 
IV. Ex constituto, quod aliud ab instituto intelligimus, 
nempe ex eo quod rem, negocium vel historiam quandam 
consequitur; sicut per olivam significamus pacem, non 
quia vis vel significatio pacis in oliva sit per se, sed ab eo 
quod in mentem revocamus apologum, quo Atheniensibus 
Neptunus ad usum belli equum e terra tridente percussa 
dono dederit, quibus Minerva tellure hasta propria percussa 
olivam communicavit, quae in pacis archetypum, 
saltem ex eo quod contra signum belli distinguebatur, 
devoluta est.
 | |
| 
V. Ex similitudine fortunae seu vitae; unde prophetae 
ex iudicio, non ex furore, per ordinem unius imperii vel 
sacerdotii vel reipublicae,3 quae aliis seclis floruit, alterius consimiliter 
constitutae reipublicae3 vel imperii fortunam quasi 
propriis ordinibus examinant et maiori ex parte divinant. 
Sed in istis interdum fortuna unius plurium fortunarum 
imagines comprehendit, sicut Romana fortuna Babyloniorum 
et Persarum et Graecorum regnorum non solum comprehendit 
conditionem, sed excellit; rerum item publicarum 
et summorum sacerdotum moderamina atque pompas 
longo antecellit intervallo. In omnibus vero imago generalissima 
et propriissima est constitutio humanae vitae, quia 
omnia habent debile exordium, adolentiam,3 consistentiam, 
declinationem et interitum. Sed horum quaedam sic sunt 
comparata, ut simul nata vel in ipsa adolentia4 moriantur 
et dissipentur, quaedam aetatis omnis spacia compleant, 
quaedam in quarundam5 specierum similitudinem brevibus 
[108]
annorum spaciis omnes aetatis compleant partes, quaedam 
vero longioribus, sicut [14] et canes citius senescunt quam equi, 
equi quam homines, homines quam cervi.
 | 2. reipublice 3. adolentiam] sic 4. adolentia] sic 5. quarûdã | 
| VI. Ex analogia analogatum, sicut ex motu rerum inferiorum tanquam ex effectibus rerum superiorum et invisibilium, et ex motu rerum superiorum tanquam ex causis rerum inferiorum motum significatum accipimus; e substantiis inquam sensibilibus intelligibiles. VII. Ex concretis abstractum, sicut ex quali qualitatem, ut ex albo albedinem; et e contra ex abstracto concretum, sicut ex albedine album concipimus. VIII. Ex relativo correlativum, sicut ex domino adiecto servum esse comprehendimus, vel ex servo existente dominum. Cuius relationis seu comparationis virtute parvo lapillo gigantem possumus appingere, quando homo ad unius muscae magnitudinem pluribus hominibus ad multarum formicarum molem assistentibus associatur. IX. Ab eisdem effectibus vel similibus similium causarum vel earundem rationem habemus. X. Ab antecedentibus, sicut a nubibus ab austro consurgentibus et a gallinis in pulvere se obvertentibus pluviam praesagimus. XI. A concomitantibus, sicut a flamma ignem accensum. XII. A consequentibus, sicut a terra madefacta pluviam. XIII. Ab adiacentibus, sicut acum, calamum et muscam in sutore, scriptore et cadavere sensum melius commoventibus, et sagittam in sagittario intuemur. 
XIV. A composito sensibili divisum non sensibile, 
sicut ab animali animam.
 | |
| 
XV. A diviso perspicuo compositum non perspicuum,
[109]
sicut ex melle ex ista, aceto ab illa parte, oxymellis6 speciem 
comparamus.
 | 6. oximellis (sic) | 
| XVI. A coniunctis adiunctum, sicut aegrum ex lecto [15] in quo accumbet, infirmum ex medico adsistente cognoscimus. XVII. Ex tempore contemporaneum, sicut ex uva et fructibus autumnum. ex porcicidio hyemem seu mensem. Item: XVIII. Ex instrumento artificem, sicut astrologum ex astrolabio in manu vel sphaera, rusticum ex ligone, aratro. 
XIX. Ex insigni insignitum, sicut ex clavi Ianum, 
ex falce Saturnum, ex ense Martem.
 | |
| 
XX. Ex peculiari actione agentem vel passione patientem, 
quemadmodum raptatum curribus cadaver post 
currum unius ducis in Hectoris memoriam nos adducit, et 
implicitam nodum ense recidens in Alexandri, qui Gordiani7 
involucrum ita expedivit.
 | 7. Gordiani] sic | 
| 
XXI. Ex locato locum, sicut ex Romano Romam, 
ex Italo Italiam; et contra ex loco locatum, sicut ex arca 
thesaurum, ex dolio vinum, per se non consistentem.8
 | 8. consistentem] sic | 
| XXII. Ex actione item sensibili insensibilem effectum, sicut ex adultero cum adultera adulterium, ex occidente hominem homicidium. XXIII. Ex parte totum, sieut ex rota currum, ex quatuor vel quinque hominibus simul, populum. 
XXIV. Ex toto partem, sicut ex caeco oculorum 
infirmitatem.
 | |
| 
XXV. Ex proportionali comproportionale, veluti ex 
figulo lutum contractante9 et rotam invertente divinum arbitrium 
[110]
et praedestinationem, et gubernationem rerum 
sub uno principe per patremfamilias notum.
 | 9. forse contrectante | 
| 
XXVI.10 Per subiectum rei vel proprietatem rei 
susceptivum rem ipsam proprietatemve assequimur, sicut 
ex homine quem cognovimus iustum iuste iudicantem occursum 
habemus eius sententiae: iustus iudicabit populum, 
ex homine simplici nihil formidante et securo eius [16] sententiae 
occursum habemus quae est: qui ambulat simpliciter 
ambulat confidenter.
 | 10. XXVI.] XXXVI. | 
| XXVII. Ex potente dicere, sententiam, sicut ex eo qui solet propinare quaeremus occursum eius sententiae: qui sitit veniat ad me et bibat. 
XXVIII. Ex denominante denominatum et e contra, 
sicut ex viro forti fortitudinem, ex muliere musica 
musicam scientiam.
 | |
| 
XXIX. Item ex hieroglyphico suum denotatum,11 
qualibus exemplis liber integer est inscriptus, ut ex lancibus 
iustitiam, ex vulpe astutiam, ex asinino capite ignorantiam.
 | 11. de notatum | 
| 
XXX. Ex effectu causam et ex causa effectum, ut 
ex re ingeniose facta ingenium et ex architectore architectum, 
et e converso.
 | |
| 
XXXI. Item ex allusione quadam illud ad quod fit 
allusio, sicut ex vetula inter duas adolescentulas atque 
pulchras eclipsin12 et telluris positionem inter solem et 
lunam.
 | 12. Ecclipsin | 
| XXXII. Ex contrario contrarium, quemadmodum ironice ex stulti mernoria et inepti vel vilis, quem pro occasione volumus esse sapientem, solertem et magnanimum, in memoriam oppositorum vel contemplationem admovemur, [111] sicut et natura ex contrariis melius exuscitat contraria et per antiperistasin frequentius operatur. 
Aliae sunt rationes, quibus res quaedam per res alias 
figurantur et significantur, quae sane rationes ad ista tanquam 
capita prima vel ad horum quasdam contractiore 
numero reducuntur. Quarum formas vel sigillatim vel complexe 
concipientibus, id est vel sub virtute unius vel plurium 
vel duorum modorum, innumerabiles accidet invenire 
imaginum et similitudinum differentias.
 | |
| [17] CAPVT IX.Aliae quaedam effigiandi1 et imagines deducendi rationes continentur in iis quae exaratio Chaldaea habet in Mnemosynes2 nostrae templo. | 1. effingiadi 2. Menmosynes | 
| 
Arcanas, Aegypte, notas divumque hominumque | 3. Praesbiter 4. l. asylum 5. A ser (sic) 6. adssmilatus 7. Nunt 8. monstat 9. l. Turcum 10. monacumque 11. damnandum. Concomitante 12. socium. Saltum | 
| [19] CAPVT X.De imaginibus verborum seu vocum et dictionum.
Quod vero ad vocum et verborum imagines attinet,
neminem latet ut veluti verba atque voces figuram obtinent 
nullam, ita nec etiam per se ac veluti propriis indicatoriis 
rerum sensibilium formis explicantur, quae proprie 
non in genere imaginum, sed notarum atque signorum continentur; 
nihilominus tamen et nominis illius rationem 
adducimus, quod scilicet hîc non dicuntur imagines ex 
ratione rerum significatarum, sed13 potius ex ipsarum significantium 
conditione. Neque etenim scripturae partes et 
dictiones ipsas similibus quibus in papyro delineamus signis 
commode per imaginaria media possumus explicare, 
nisi rerum sensibilium formas, quae1 imagines sunt earum 
quae in natura vel per artem consistunt et oculis obiiciuntur, 
vivaciores assumamus; ideoque imagines non ad ea 
quae in proposito significant, sed ad ea ex quibus significant 
collatae nuncupantur. Utut enim sit, perpetuo tales 
oportet praeconceptas et destinatas esse species, quales ita 
horum possunt esse signa, ut et illorum simpliciter vel composite 
susceptorum simulacra consistant.
 | 1. significatarum (sed ... formas) quae | 
| 
Quidam ad scripturae complementum commenti sunt
organa quaedam atque instrumenta, vel naturalium interdum 
quasdam rerum species, quae ad characterum figuram 
propius accedere videbantur, uti sphaera characterem O, 
scala vel circino A, columna I, inter duas furcas suspenso M,
[114]
vel in tripode significabant, et certis relationibus et constitutionibus 
syllabam unam vel alteram hac ratione aliis 
adiectis constituentes, dictionem secundum partem vel secundum 
totum meliori qua poterant sorte sibi delineabant.
 | |
| 
Hisce addebantur post notam simplicis nominis casuum, [20] 
generum et numerorum differentiae ex contactu 
vel motu vel notatione membrorum, ut ex capite rectum, 
ex ceteris membris obliquos casus, ut ex dextera dativum,2 
ex genitalibus genitivum, ex ore vocativum, ex sinistra 
ablativum, ex foemina foemininum genus, ex geminatis 
agentibus vel instrumentis plurale; ex statu, innixione, 
genuflexione, sessione, ad hanc vel illam partem conversione, 
hoc vel illo animali adsistente, ex casu, fractione, 
succensione, turbatione, casus, modi et tempera et alia 
huiusce generis designabantur.
 | 2. qq. si aspetterebbe rectus e obliqui e dativus etc. | 
| 
Mihi sic hanc artem prioribus annis accedit3 ad magis 
speciales differentias attrectare, non promptum rati4 opus 
ex antiquorum ea institutione, quae5 a similitudine capitis 
vel caudae, a nota unius nominis forma ad alterius nominis 
formam promovebantur. Similitudine enim capitis asinus 
ad asyli figurationem conducebat, generans ad Genesis, 
parturiens ad Paralipomenon; similitudine caudae templum 
ad contemplationis, similitudine corporis speculum ad speculationis; 
compositione partium diversaram caro, nix, fex 
conflabat dictionem carnifex, sicut cuidam granum, vitis, 
pirum significabat grande vituperium. Huc spectant alia, 
quae quia nobis minime usui sunt, praetermissa volumus 
esse, ut transumptione accepta, divisione, mutilatione, etymologia, 
interpretatione; quae licet utilia et plerisque sufficientissima 
[115]
inventa sunt, maiori tamen exercitatione ad 
promptum demum opus indigere videntur, quam quae ut a 
nobis proponantur digna existimentur.
 | 3. forse accidit 4. forse rato 5. quae] forse qua? | 
| Satius autem, plenius et ad multorum usum frugalius aliam quae in sequentibus habebitur inibimus rationem, cui similem et qua meliorem aliam adduci quandoque posse impossible iudicamus, quando ex paucioribus imaginibus confusior et minus distincta operatio, ex pluribus vero magis vanus labor et exercitatio, ex [21] aliis minus accommodatis ad quodlibet ingenium atque sensum progrederentur; et in horum virtute plures (quas in libro De triginta sigillis explicavimus) artes effectualiter comprehendentur. 
Sed priusquam ad imaginum catholicarum explicationem 
veniamus, de eorum ratione, quae illas formant, vivificant, 
continent et advehunt, aliqua proferamus.
 CAPVT XI.Conditiones, quibus imagines subiecto obiectoque melius adhaerent, in templo sic expressimus Mnemosynes. | |
| 
Det serie segetem culto solertia campo, | 1. corpore visum 2. colore, est 3. labori. Nec ... haerens. Ne | 
| 
Humana intra omnes species est optima, nempe4 haec | 4. optima nêpe 5. vivo, omni | 
| [117] CAPVT XII.De luce imaginum vehiculo.
Est quidem lux iuxta profundius contemplantium sententiam 
primo substantia quaedam, quinimmo et ut primam 
rerum substantiam ipsam earum [23] quae in natura sunt 
Moses introduxit, quando primogenitam appellavit, ubi creaturarum 
species distinguens (quae non de genere accidentium, 
sed substantiae capiuntur) non modo eam substantiam accepit, 
sed etiam primam a cuius esse caeterae substantiae 
species tanquam accidentia concipiuntur. Primo enim tum 
in volumine Mosis illo, tum et Mercurii Pymandro,1 post 
suppositam umbram ingentem illam atque privationis 
tenebras, dixit Deus: fiat lux.
 | 1. l. Poemandro | 
| 
Inde ex lucis atque tenebrarum, tanquam formae atque 
materiae, concursu variis pro gradibus atque mensuris consistentium 
in rerum compositione variarum usque adeo multarum 
specierum numerus, in quibus ubi plus lucis, ubi plus 
umbrae concipitur, processerunt. Isti quidem lux substantia 
quaedam per se invisibilis,per immensum diffusa, partibusque 
omnibus insita; quae commixtione2 tenebrarum atque 
associatione compositioneque certa in lucem sensibilem3 demigrat. 
Unde temere quidam non distinguunt inter lucem 
primogenitam atque solem, inter simplicem videlicet 
substantiam atque compositam illam, inter opus inquam primae 
atque quartae diei.
 | 2. commistione 3. senfibilem | 
| 
Hac luce, quae substantia quaedam spiritualis est, et 
nullo lucente sole vel igne vel obiecto extrinsecus sensuum 
nostrorum potentiam informante donata est anima, non
[118]
solum nostra, sed etiam universa per immensum se diffundens. 
Haec inquam est quae absentium species sensibus 
internis visibiliter ingerit, qua et somniantes videmus 
species atque figuras retum sensibilium accipimus, quae 
etiamsi, ut aiunt Peripatetici, sint formae in potentia sensus 
interioris reservatae, postquam a sensibus externis fuerint 
introductae, nihilo tamen minus nemo est qui negare 
valeat, visibilitatem illam atque praesentiam a seminibus 
quibusdam lucis non tantum acceptis, quantum innatis
animalique spirited insitis, emanare et esse. Stante etiam 
quod sole recedente4 et extrinseco omni [24] illuminatore radios 
secum et radiorum efficaciam5 asportat et ab horizonte veluti 
contrahit, nec talia in hemisphaerio relinquit vestigia, 
quae si essent, levius impressa remanerent et iuxta leviorem 
et fluxilem quandam conditioners, sicuti de caloris 
vestigiis experimur. Porro clarissime constat, animo a sensuum 
externorum actu feriante, si cut in somniis, ita rerum 
visibilium species obiectas inclarescere, ut cum somniet, 
omnino se interdum somniare non existimet, et veluti verius 
quam ab externa, a luce quadam informatur interna.
 | 4. si aspetterebbe sol recedens etc. 5. efficiaciam | 
| CAPVT XIII.De subiecto imaginum.
Haec sane informatio et imaginum rerum visibilium 
impressio non ita fieri convincitur, ut et ea quae in aliis 
materiis (nempe in corporum superiiciebus) practicatur, ubi 
maiores corpus maius, minores vero minus patiuntur. In 
multa quippe tabula vel papyro imagines multas, in ampliore 
magnas depingimus et eharacteres inscribimus. Atqui 
[119]
hîc individua quaedam substantia est, quae eadem 
tum rerum multarum figuras atque characteres concipit, 
tum et magnarum. Quemadmodum pupillae centro sylvam 
rerum uno intuitu totam individuo concipimus, et suam 
cuiusque molem ex individuo specillo contrahimus atque 
indicamus, non1 minus animae potentia illa interior et quodammodo 
spiritualior, quae species istas recipit et componit, 
in spiritu phantastico consistens, individuum quiddam 
esse censenda est de genere lucis, ita2 ut eadem sit 
lux, illuminatum et actus rei sensibilis atque formae, differens 
ab externo visu, qui per alienam lucem informatur, 
quia simul ipsa lux est atque videns, proportionaliter atque 
solis lumen a lumine lunae distinguitur; haec enim 
tanquam [25] ab extrinseco, ille tanquam a proprio visibilis 
est. Tandem differt oculi visus a visu interni spiritus, quemadmodum 
speculum videns a speculo non vidente, sed 
tantum repraesentante speculum se ipso illuminatum et informatum, 
quodque simul lux est et speculum, et in quo 
obiectum sensibile cum subiecto sensibili sunt unum.
 | 1. iudicamus. Non 2. est. De genere lucis ita | 
| 
Hic est mundus quidam et sinus quodammodo inexplebilis 
formarum et specierum, qui non solum species rerum 
externe conceptarum continet secundum earundem 
magnitudinem atque numerum, sed etiam virtute imaginationis 
magnitudini magnitudinem, ntimero numerum apponit. 
Rursumque sicut ex paucis elementis natura innumerabiles 
species componuntur et coalescunt, ita et opere 
istius intrinseci efficientis non solum specierum naturalium 
formae in isto amplissimo sinu reservantur, verum quoque 
ad innumerabilium imaginum multiplicationem improportionabiliter 
concipiendarum multiplicari poterunt,
[120]
sicut ubi ex homine et cervo, homine et equo et ave, centauros 
alatos, alata animalia rationalia confingimus, et consimili 
mixtione ex innumerabilibus infinita possumus educere, 
amplius quam ex numeratis elementis multarum linguarum 
dictiones combinatione et varia coordinatione componuntur.
 CAPVT XIV.De effectore imaginum. | |
| 
Ex hisce manifestum est potentiam istam imaginum 
esse effectricem, vel qua anima imaginum est effectrix. Ad 
cuius rei propositum Synesii Platonici sententiam in medium 
afferamus, qui de potestate phantasiae spiritusque 
phantastici ita disserit: in vigilia doctor est homo, somniantem 
vero Deus ipse sui participem [26] facit, quod assumimus 
ad vitae phantasticae asservandam dignitatem. Si 
enim ipsum Deum per se inspicere donum beatum est, 
nimirum per phantasiam percipere antiquioris propriaeque 
inspectionis est munus; haec enim sensus est sensuum, 
quoniam phantasticus ipse spiritus sensorium est communissimum 
primumque animae corpus, et hoc quidem latet 
agitque intus, praecipuum animalis habet et velut arcem 
(circa enim universam ipsum capitis fabricam natura 
construxit), auditus autem et visus non sunt sensus, sed 
sensus instrumenta communi administrantia sensui, et quasi 
quidam animalis ianitores et ostiarii forinsecus occurrentia 
sensibilia1 (quibus pulsantur externa sensoria) domino indicantes. 
Intimus interea sensus in cunctis suis partibus 
est integer; toto namque spiritu audit, toto videt, unde 
aliis alia distribuit, et quasi a centro ad amplitudinem 
[121]
circumferentiae innumeras uno eiaculans lineas inde tanquam 
ex communi radice exeuntes, et in quod tanquam 
radicem reducuntur. Hoc appellat primum animae vehiculum, 
medium inter temporalia et aeterna, quo plurimum 
vivimus, spiritus scilicet phantasticus; unum individuum 
omnia quae sensus sunt facit et recipit.
 | 1. sensilibilia | 
| CAPVT XV.De horreo specierum et ianuis illius.
Eas iste quas colligit, amplectitur et componit species 
ita digerit, ut quasi ex eisdem excogitabilia quaedam
educat vel abstrahat, et in horreum retentivae facultatis
(nisi et ipse retentiva sit faciiltas) introducat, immittat et 
inserat et confirmet. Cuius horrei claves, ianitores seu ianuae 
sunt affectuum genera, quae ab irascibili et concupiscentibili, 
amore et odio, [27] timore et spe, laetitia1 et tristitia 
et admirationis speciebus definiuntur, de quibus 
latius in libro De umbris idearum explicavimus. Unde 
patet ratio qua quaedam vel pluries meditata vel ante2 oculos 
cognitionis obiecta ab huiusmodi horrei seu Mnemosynes 
sacratae triclinii incolatu procul arcentur, quaedam 
vero aperta quasi ianua declivi atque prono itinera vel 
nolentia dilabuntur et excipmntur.
 | 1. laeticia 2. aute | 
| CAPVT XVI.De firmatoribus imaginum.
Quemadmodum formae naturales non sine materia consistunt 
neque sine aliquo subiecto describuntur (omnis1 
[122]
enim in compositionem veniens materiam atque magnitudinem 
exquirit), rursumque compositum omne est in loco, 
sensus igitur2 sive externi sive interni facilitate figuras3 
minime sine certo subiecto vero vel imaginario, et composita 
tum realia tum phantasiata non nisi certis in locis 
atque receptaculis inspiciuntur, quorum conditiones, 
quoad4 substantiam, magnitudinem, qualitatem, figuram, 
lucem, situm, relationem, ordinem quo capiuntur, intervalla 
quibus discemuntur, numeros quibus distribuuntur, 
adiecta quibus vegetiora fiunt, animae quibus vivificantur, 
in aliis huitis generis pertractationibus tum ab 
aliis tum copiosius a nobis insinuatum est.5 Nunc illud 
tantum expressius urgebimus, quod ex analogia quadam a 
regulis, quibus efficacius sensus externus visus ad visibilia 
externa dirigitur, ad6 eas quibus sensus internus, nempe 
phantastica illa facultas ad phantasiabiles species eadem 
uti ferme cognitione contendit; pro quo ex perspectivis 
huiusmodi inferius aphorismos alios quidem ex conditione7 [28] 
visus, alios ex conditione visibilis, alios ex conditione medii 
seu spacii, alios ex conditione radii resarcimus.
 | 1. describuntur: Omnis 2. exquirit. rursumque — loco. Sensus iggitur (sic) 3. forse figurae? 4. quo ad 5. conditiones — insinuatum est] sic 6. dirigitur ad 7. condictione | 
| CAPVT XVII.Aphorismi ex conditione visus, visibilis, medii et loci.
Visus cum alius sit simplex, alius compositus, alius 
rectus, alius obliquus, in imaginationis seu phantasiae 
actu tanto securior est visio, quanto simplicior similitudinis 
apprehendendae fit intuitio. Laborat enim quodammodo 
spiritus atque sensus internus, et confusione1 quadam 
[123]
obnoxius facile efficitur,2 ubi reflexa duplicique specie 
rem visibilem deprehendit. Visus item rectus visum obliquum, 
nempe visivus radius ad visibile perpendiculariter 
iactus visibili radio ad visibile non perpendiculariter 
iacto maxime et manifestissime praestat.
 | 1. cofusione 2. forse afficitur | 
| Item simplex visus prima eius similitudine uniuscuiusque veritatem rei deprehendit, a qua species visibilis ad oculum recto tramite contendit. Item rectus visus obliquo fortior est, unde in actu phantasiandi specierum tum loci, tum receptaculi imaginum, tum ipsius imaginis operae pretium est tamquam a directe et diametraliter opposito intuitionem factam experiri; ut etiam visibile obiectum non oblique, sed directe a potentia cognoscitrice deprehendatur, et visibilis species quasi suo facilique itinere pergat et visualis radii virtute contrahatur. Rursum quemadmodum in externa visione inter visum atque visibile medium quoddam intermediare necesse est spacium, quia sensibile supra sensum positum quemcunque non sentitur, nimis etiam remotum longo [29] extenuatur et extinguitur intervallo; ita et phantasiabilis species a phantasiae oculo neque longius seposita neque nimis cominus admota intelligatur; necesse enim est visibile visui attiguum immediatumque non esse. Obiecta quae visum movent, tum internum, tum etiam externum, tum sigillatim, tum magis una concurrentia ex his plura vel omnia, sunt lux omnium visibilium primo, quae tum per se visibilis est, tum per quam alia visibilia sunt; subinde colores, qui propria sunt visus obiecta; post haec magnitudo seu multitudo, figura et motus, quae sensibilia sunt communia, et quorum est rerum similitidines [124] vegetantiores efficere. Magis enim apprehenduntur hae species, et de suis sedibus coram prospectu sensus tum interni tum externi vivacius enitescunt, si figura, magnitudine et motu exagitationeque quadam afficiantur. 
Quod ad medium attinet, notant perspectivi ut ipsum 
dissimile occurrens obliquos radios visuales effringat, quorum 
perpendicularem inveniunt esse fortissimum, caeteros 
vero quanto perpendiculari viciniores, tanto fortiores.
 | |
| Quod ad locum attinet, species convexi radios iniectos diffluentes, species concavi confluentes, species plani media quadam ratione se habentes iniectas species reddit, quemadmodum in omnibus percipiendi rationibus facile est perspicuum, et experimur imagines in angulis incavisque susceptaculis melius immitti et retineri. Aliae sunt perspectivorum regulae, ex quibus suo modo licet canones ad praesens propositum multiplicare, sed istae sunt quae sufficiunt et tantum hoc requirunt, ut pro modulo analogiae, quae est a sensu externo ad internum, proposito applicentur. Et haec3 de prima parte istius contemplationis adduxisse sufficiat. | 3. haec] hac | 
|  | 
| [125]
[30] SECVNDA SECTIO.De locis, ordine, chaos, coordinations, compositione, complemento et distinction e specierum.CAPVT I. | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
| 
Quemadmodum in superioribus est ostensum, imagines 
atque species, de quibus praesens est intentio atque 
speculatio, in materia omnino consistunt et comperiuntur, 
quam informent. Quodque geminis ex hisce principiis est 
conflatum, neque intelligi neque imaginari potest sine loco. 
Iccirco sicut in ordine rerum constituendarum (sive 
principium illae habeant sive non) prius spacium quoddam 
atque receptaculum esse oportet, hinc in quo recipiantur, 
capiantur, subindeque quidam uniuscuiusque terminus, 
limes atque finis, quo alia ab aliis secernantur divisisque 
regionibus consistant, moxque etiam figurarum differentia, 
qua vultus varietate natura triumphet atque gaudeat efficiens 
omnia quasi a centro materiae figuras explicans, 
tum quasi in superficie illius figurata colorans; in1 hac universali 
consideratione definito certoque incedentibus ordine 
prius de locis specierum commeminisse oportebit.
 | 1. colorans. In | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
| CAPVT II.De locis specierum.
Quemadmodum praedicamentum ubi in subalterna, 
specialissima et individua aliorum praedicamentorum more 
[126]
distinguitur, ita in proposito [31] ab ordine quodam veluti naturae 
designantis et artis inventa et inquisita explicantis 
progredientes, prius cognoscimus unum quoddam immensum 
et interminatum obiectum, tum spacium atque receptaculum, 
tum corpus in eo receptaculo atque spacio, tum specierum 
ex tali materia coalescentium multitudinem. Proinde in 
infinite ex innumerabilibus unum finitae nostrae 
sensitivae potentiae obiectum spacium agnoscimus 
caelum, quod vulgus vertigine diurni motus et visibilium 
stellarum specie terminatum apprehendit, et relinquimus 
illi caelorum distinctiones illas atque numeros et eorundem 
in varias sphaeras singulorum distributionem, elementalis 
item regionis scalam atque terminos, et globi 
istius ex terra et aqua tanquam duobus elementis in magna 
compositions praedominantibus taliter effigurati universales 
partes. Descendimus ad peculiaria communiaque loca, in 
quibus operatio sensus externi pedisequa sensus 
interni cooperationem adiuvat; et ad id distinctio nobis 
triginta communium locorum succurrat oportet, quominus1 
eorum defectu vel eorum multiplicatione turbemur, tamquam 
paucioribus veluti cruribus claudicantes, vel pluribus 
quam par sit adiectis occupati.
 | 1. oportet. Quo minus | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
| CAPVT III.Forma atrii.
Atrium ergo quadrangulare efformatum intelligatur, 
cuius centrum est tellus et ocuius; quatuor angulorum 
unus sit orientis, oppositus est occidentis; et duorum reliquorum 
diametraliter oppositorum alter anguli septentrionis,1 
[127]
alter meridiei titulum suscipiat. In spaciis 4 intermediis, 
nempe laterum seu costarum in medio, intelligatur2 
ibi oriens, ibi occidens, ibi septentrio, ibi meridies.
 | 1. sq. Septentionis 2. intelligatut | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
| 
Itaque 8 tibi distincti termini atque loca primo constituuntur, 
quorum singuli duo sibi collateralia consciscant, [32] 
dextrum videlicet et sinistrum, dextrum videlicet orientis 
et sinistrum, dextrum occidentis et sinistrum, et ita reliquorum 
spaciorum; dextrum item anguli orientis et sinistrum, 
dextrum anguli occidentis et sinistrum, et ita 
reliquorum angulorum, Forma atrii huiuscemodi est.3
   | 3. la figura originale ha C al posto di O, e viceversa O al posto di C. Inoltre l' I tra S e T nell' originale è F, e pare debba essere corretto piuttosto in E | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
| CAPVT IV.De numero et nomine atriorum.Atria iuxta elementorum numerum 24 constituantur et si placet iuxta elementorum ordinem mutuo consequantur, [128] si cut secundum elementorum numerum [33] in proprias sedes tanquam proprias partes dividuntur. Atriorum nomina sunt: | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
| 
 | 1. TERMAE 2. PYTAHGORAE 3. CLAVIE | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
| 
Tot tibi tanquam loca communia sedes constituantur 
quarum4 loca propria unico eodemque ordine denotatis differentiis 
inspiciantur disposita. Locorum nomina isto tibi 
pacto ordinentur, ut si altaris substet atrium, habeatur 
in orientis angulo ubique altaris altare, in occidentis angulo 
altaris eculeus, in meridiei angulo altaris icon, in 
septentrionis angulo altaris ovile. Similiter ex te ipso laterum 
quattuor et collateralium sedium nomina poteris accipere, 
quae ad locorum substantivorum denominationem 
spectant. Ita ut sufficiat semel in uno seorsim posito atrio 
substantivorum tibi locorum ordinem atque nomina descripsisse, 
quod subinde ad adiectiva loca, quae alia in 
aliis intelligantur oportet, subsequenti ratione, numero et 
distributione providendum.
 | 4. quarnm | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
| [129]
[34] CAPVT V.Locorum divisio, quorum communia quintuplicem relationem suscipiunt a ditu orientali, occident., merid., septent.1 et medio.
Heic per loca communia intelligimus unam locorum 
particularium coordinationem, sicut exempli gratia2 templum 
unum vel templi aream unam, claustrum unum basilicae 
unius vel magni triclinii conceptaculum, quod in 
praedictos angulos et spacia angulorum et spaciorum differentias 
poteris distinctum intelligere. Per loca vero particularia 
substantiva intelligimus ipsum angulum, ipsam 
anguli dextram vel sinistram, ipsum spacii lateralis medium 
vel quodcunque3 sigillatim aliorum. Quae partes, articuli 
seu membra quaedam communis loci perhibentur, per 
adiectivum locum animatum vel inanimatum quiddam intelligimus, 
quod per aliud diversis pro occasionibus diversimode 
se se liabeat, moveatur atque moveat, quatenus 
imaginem seu formam vivificet et vegetantem efficiat. 
Nunc superest ut centris angulisque (pro quibusque atriis4) 
adiectiva liuiuscemodi loca destinemus.
 | 1. sepent. 2. gratia|tia 3. quodcu~que 4. atrias | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
| [35] CAPVT VI.Loca adiectiva atrii altaris quinque formis variabis ex quintuplici adsistentis situatione. | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
| 
In atrio altaris ad angulum orientis est aqua diffluens, 
ad dexteram aratrum, ad sinistram catena. Ad angulum 
occidentis est arbor, ad dextram aries, ad sinistram 
[130]
epulae. Ad angulum meridiei1 est equus, ad dextram 
anchora, ad sinistram currus. Ad angulum septemtrionis 
est carcer, ad dextram gigas, ad sinistram haedus. Ad 
orientem est lavacrum, ad dextram filius, ad sinistram 
amphora. Ad occidentem fornax, ad dexteram furca, ad 
sinistram ignis consumens. Ad meridiem est fumus, ad 
dexteram fruges, ad sinistram stabulum. Ad septemtrionem 
est scrinium, ad dextram scapha, ad sinistram solium.
 | 1. Merdiei | ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
| [131] FORMA ATRII | 
| ANGVLVS ORIENTIS | ORIENS | ANGVLVS MERIDIEI | 
| SEPTENTRIO | ATRII IMAGO | MERIDIES | 
| ANGVLVS SEPTEN. | OCCIDENS | ANGVL. OCCIDENTIS | 
| Aqua Aratrum Catena | Lavacrum Thorax Ampho. | Palma Anchora Currus | 
| Scrinium Scapha Solium | ALTARE | Stabulum Fruges Fumus | 
| Carcer Cadus Sella | Fornax Ensis Ignis | Arbos Globus Epulae | 
| Piscina Reliquiae Lustrum | Thermae Sella Thesauri | Desertum Figmentum Delitiae | 
| Dirae fig. Utres Sarculum | BASILI | Cornu Insigne Pelvis | 
| Infernus Draconis f. Iugum | Cameli f. Pharetra Arcus | Laterna Larva Feretrum | 
| Laqueus Manicae Cippus | Psittaci f. Psalterium Securis | Pons Nubes Maniplus | 
| Fimum Nives Pellis Ur. | CARCER | Armilla Quadrans Circinus | 
| Manes Sporta Ventilabrum | Sordes Ranae Vetulae f. | Senis f. Spectri fi. Coenum | 
| Carbo Cinis Folles | Clavis Icon Fidicula | Canis Canistrum Idolum | 
| Crines Ululae f. Cypress. | DOMVS | Ensis Calcar Canis f. | 
| Horologium Lacuna Clavus | Hamus Felis Delubrum | Felis f. Fictile Lanx | 
| Pugio Pilum Spinae | Muscae Linteum Lancea | Fascia Virga Ulceratum | 
| Furca Retia Sagena | EQVVL. | Lex Sc. Liber Lapis | 
| Butyrum Quadra Lora | Sertum Securis Clava | Tragula Thyrsus Urtica | 
| Cervi f. Cornu Falx | Plaustrum Petra Crux | Gypsum Aqua Palma | 
| Foenum Cucurb. Cati fig. | FONS | Lardum Lampas Obex | 
| Viscus Urceus Remus | Mola Mar. Ca. Lectica | Buccina Hydria Fex vini | 
| Saccus Scopa Uterus | Trirem. Trulla Urna | Papyrus Lances Malleus | 
| Limus Nexus Plumbum | GLADI. | Ostrea Mitra Lecythus | 
| Linteum Onus Pyra | Titulus Sanguis Porta | Vitis Putatorium Caesum | 
| Rota Rastrum Tenaculae | Sedes Daemon Speculum | Montis f. Numen Radius | 
| Tumul. Ventus Utris | HOROS. | Luna Laguncul. Plaustrum | 
| Circulus Frenum Ensis | Puteus Pala Pulvis | Sylvae f. Sulphur Magnes | 
| Icon Pecten Lora | Mysteri. Foemin. f. Partus f. | Poculum Mixtura Pulvinar | 
| Mortis f. Cella Acervus | IGNIS | Palea Iunci Lana | 
| Forma Moneta Lebes | Rivus Silex Pila | Praeceps Fossa Sigillum | 
| Scaturiens Pullaster Offa | Gnomo Acervus Annulus | Via Imber Foramen | 
| Eclipsis Anser Calix | IVGVM | Frument. Gurges Tumulus | 
| Dolium Cathedra Ramus | Scyp. for. Fomes Festi fig. | Candelabrum Capistrum Lyra | 
| Plumae Suspensum Sartago | Nymph. f. Discus Feretrum | Vitrum Lamina Bractea | 
| Scabellum Pisces Laurus | LATER. | Hedera Fax Tuba | 
| Seps Squallens Erinacei f. | Carina Nidus Haruspi. | Fulcrum Volatile Craticula | 
| Olus statua Saxum | Phanum Venatio Virgo | Stramen Avena Fabae | 
| Cera Orbis Sera | MENSA | Vellus Viscera Sarcina | 
| Votum Ursus Mellis fa. | Saburra Sacrileg. Terebra | Olla Furnus caepae | 
| Siligo Torrens Testa | Vagina Verber Symbolum | Mortarium Malleus Leporis f. | 
| Spumans Stola Strophium | NIDVS | Praesepe Tiara Lucus | 
| Luna Pampinus Clavus | Stamen Pumex Oculus | Ostium Nuces Incus | 
| Pastorale Mitra Cucullus | Chorus Trutina Vepres | Ferula Iaculum Scopus | 
| Latebra Harpago Baculus | OVILE | Pix Omen Mantica | 
| Flamen Viscera Galli signi. | Toxicum Storea Vinacea | Lupus Fovea Balista | 
| Hara Glandes Arbuti | Pingued. Palus fer. Mactra | Exuviae Cochlear Truncus | 
| Tugurium Stella Sacrum | PABVLV. | Trabs Tridens Stannum | 
| Triangulus Spongia Precium | Poma Turtur Seges | Vannus Tympanum Tripus | 
| Pecuniae Archetyp. Rubiginos. | Salix Puellae f. Rapa | Matrix Scopa Velamen | 
| Supplici. Tumulant Spolia | QVADR. | Papaver Lyrae f. Scaenae f. | 
| Purpura Stratum Cadaver eq. | Pabulum Flos Malva | Simia Phiala Magicum | 
| Palmes Plumbum Ventilabrum | Mancip. Parma Patina | Pes ligneus Pelta Pergula | 
| Foetus Pignus Pila | RETIA | Scalprum Harpe Viola | 
| Lux Simulacrum Glomer | Laqueus Ripae f. Propago | Caput aure. Rota flantis Radius tex. | 
| Serpens Seges Pipio | Smarag. Venefici. Volumen | Stemma Panarium Leonis cap. | 
| Galea Vomis Iugum | SPECVL. | Columna Clypeus Gluten | 
| Orcus Orbita Cyathus | Spira Cribrum Fiscella | Manus Caput por. Pagina | 
| Concha Linteum Syndon | Fumus Folles Vultur | Penates Obsonium Pyra | 
| Nidus Gramina Serpens | THERMAE | Templi f. Trames Navicula | 
| Pyramis Furca Rota figu. | Pala Cinis Sulphur | Pharmaca Unguenta Prunae | 
| Spolia Cista Canistrum | Torcular Utres Doliolum | Cartallus Brenta Panarium | 
| Turbo Trochus Nervia | VECTAB. | Noctua Lilium Loculi | 
| Tapetia Clitella Funis | Margarit. Sudarium Pedica | Fiscina Cadus Corbis | 
| Oraculum Hortulus Testa | Stimulus Cardo Vectis | Scoria Pupa Distillator | 
| Aries Vectis Trabs | PORTA | Clavis Sera Catena | 
| Scutum Scrobs Scirpus | Titulus Insignia Larva | Ova Rubrica Stillans | 
| Scala Plumae Conus | Mensa Simulacr. Tripus | Lichen Mensula Fistula | 
| Materia Calculi Hastile | BIVIVM PYTHA. | Folles Spirator Ampulla | 
| Cornix Canalis Ciconia | Cubile Crux Basis | Anas Catapulta Cortina | 
| Catinum Cavea Crater | Nuces Castan. Mell. | Machaera Cochlea Situla | 
| Laurus Malum au. Ficus | XENIVM | Flores Lapis Truncus | 
| Cacabus Craticula Tenacula | Assis Sceptrum Veru | Caementum Lapilli Dumus | 
| Mandibula Flagellum Merces | Lucerna Zona Sigillum | Cataracta Bipennis Caminus | 
| Galerus Asser Ascia | ZELOTYPIAE CL. | Castrum Fusile Arundo | 
| Fossa Perpendicu. Patibulum | Formido Framea Vimina | Columbae f. Flabrum Fluxus | 
Sit figura loci ut eius membra ad aequalitatem et conformitatem eorum; quae ulterius iuxta nostram viam apponuntur (qui in universis numerum trigenarium observamus), sufficere possint; ut in proposito atrio ab angulo utroque ad utrumque oppositum duplici coniecta diametro quatuor in intervallorum medio, quae a centro et angulo quadruplici aequaliter distent, sedes et adiecta intelligantur, in centro vero duobus adiectis dexteram sedem atque sinistram tribue.
 
Reliquae, ut sunt in praecedentis atrii designatione et [62] 
ordine, intelligantur.
¶ Heic etiam teneas ut quaedam interdum repetita nomina 
non earundem ngurarum seu imaginum momenta 
[157]
reportent. Tenendum etiam ut numerus vigenarius et sexdenarius 
biformata imagine sufficiens esse possit nihilominus; 
atqui nobis sic atrium implevisse pro innumeris aliis 
placuit emolumentis. Tenendum ut imagines imaginibus 
ad confusionem evitandam concatenentur.1
Ubi loca communia tibi definita fuerint atque particularia 
cum substantiva tum adiectiva receptacula, vel 
eodem vel alio ordine formarum efficientum1 series constituatur. 
Harum aliae sunt adiacentes, adcinentes, aliae vero 
concinentes. Adcinentibus quidem 12 sufficiunt cubilia, 
concinentibus vero triginta requiruntur atria.
Adcinentium cubilia, ubi videlicet sonans consonantem 
praecedit, sunt ista: 1. Bacchantis, 2. Custodis, 3. Dolatoris, 
4. Fabri, 5. Lusoris, 6. Musici, 7. Nautae, 8. Pastoris, 9. Regis, 
10. Servi, 11. Tyranni, 12. Vestiarii. Quorum forma 
haec est quibusdam quadrangularis, quibusdam vero pro 
necessitate diangularis.
| 
 
BACCHANS
 DOLATOR 
 | 
| 
 
CVSTOS
 
 | 
| 
 FABER 
 | 
| 
 
LVSOR Ultio 
 | 
| 
 
MVSICVS Humilis 
 | 
| 
 
NAVTA Unitas 
 | 
| 
 
PASTOR VESTIARIVS 
 | 
| 
 
REX Urgens 
 | 
| 
 
SERVVS Usus 
 | 
| 
 
TYRANNVS
 
 | 
Concinentium atria (ubi videlicet sonantem consonans 
antecedit) hoc ordine constituuntur, ut medium atrii suam 
retineat speciem, a qua atrii denominatio et deiinitio fiat. 
Quatuor anguli sonantia quatuor referant elementa: 1. orientis, 
2. occidentis, 3. meridiei, 4. septemtrionis; medium 
vero quintum. Proinde tum circa medium, tum circa angulos 
triangulare spacium designetur, ubi angulus2 a centro 
remotior dicatur supernus, angulorum duorum proximiorum 
alter dexter, alter vero sinister habeatur. Quorum 
triangulorum alter includens, alter aequidistans inclusus 
intelligatur, ut tum sedes tum imagines duplicatae habeantur.
| B. BL (seu PL). BR. C. CL (vel GL). CR. CH. D. F (vel PH). FL. FR. G. GN. GR. H. I. L.     | M. N. P. PR. Q. R. S. SC. SP. ST. T. TR vel DR. V.     | 
Ibi B significat Bonitatem, BL Blasphemiam et Placitum, [69] 
BR Brabium, C Caussam, CL Claritatem, OB, Creationem, 
CH Charitatem, D Dubium, F Fallaciam, FL Flagitium, 
FR Fraudem, G Gaudium, GL Gloriam, GN 
Gnaritatem, GR Gratiam, H Humilitatem, I Iocum, L Libertatem, 
M Militiam, N Nobilitatem, P Potestatem, PR 
Prudentiam, Q Quietem, R Rigorem, S Salutem, SC Scientiam, 
SP Spectrum, ST Studium, T Timorem, TR Tranquillitatem, 
V Vitam.
 
Ad non modo huiusce generis, sed ad multiplicem usum atque contemplationem triginta constitutae sunt et definitae imagines, ut in centro quod est
I. In atrio vel cubili Bonitatis sit sacerdos1 indutus lineis, ad altare thuribulo suffumigans.
II. In atrio Blasphemiae (ad Placiti atrium) centro sacerdos rubris indumentis victimae sanguine conspergens altare.
III. In atrio Brabii meta et super illam torques et clamis2 alba fimbria inaurata.
IV. In atrio Caussae puer complectens puellam nigram et formosam.
V. In atrio Claritatis (ad Gloriae atrium) matrona 
dextra aquam, sinistra speculum.3
VI. In atrio Creationis agricola seminans.
VII. In atrio Charitatis fons circum undique irriguus. [71]
VIII. In atrio Dubii iuvenis biceps, furcam in manu tenens, nunc ad dextram nunc ad laevam4 cespitans.
IX. In atrio Fallaciae pontifex mitram offerens, ante quem, qui propius accesserat praecipitatur.
X. In atrio Flagitii senex excidens ab asino.
XI. In atrio Fraudis vetula altera manu harpaginem,5 altera favum mellis gestans.
XII. In atrio Graudii puella viridi veste induta aureis quasi stellis inspersa, de canistro florum variorum species spargens.
XIII. In atrio Gloriae vir sedens coronatus in solio et senex poplite flexo dextera sceptrum illius attingens.
XIV. In atrio Grnaritatis senex crinitus multaque barba e mento pendente conspictius libro clauso edisserit.
XV. In atrio Gratiae puellae tres pulcherrimae corollis ornatae choream iunctis manibus ducunt.
XVI. In atrio Humilitatis puer cum canicula colludens.
XVII. In atrio loci clyronomus6 adolescens saltat.
XVIII. In atrio Libertatis virago nudato capite iugum tenet sub pedibus, et scyphum argenteum in dextera, draconem in sinistra.
XIX. In atrio Militiae armatus portat vexillum sinistra, gladium dextra.
XX. In atrio Nobilitatis vir supra scuto innixus ad 
laevam,4 apertam galeam dextra sublatam gestans.
XXI. In atrio Potestatis rex sceptrum dextra, librum 
sinistra habens.
[167]
XXII. In atrio Placiti adolescens viridi vestimento 
ad dextram7 habens virginem, ad sinistram puellum nudos.
XXIII. In atrio Prudentiae senex speculo coram obiecto ea quae a tergo contemplatur.
XXIV. In atrio Quietis sedet senior eburneo in strato, cubito caput sustentans.
XXV. In atrio Rigoris vir librum habens apertum sinistra, facem dextera, quem antecedit niger securim gestans.
XXVI. In atrio Salutis puer aquam portans et puella ignem.
XXVII. In atrio Scientiae pyramis in cacumine facem ardentem sustinens, quae per vices nunc flante vento succenditur, nunc extinguitur.
XXVIII. In atrio Spectri similis homini faciem habens leonis et cervicem, cornutus, tridentem habens in manu, ignitis oculis circumspectans.
XXIX. In atrio Studii adolescens dextera alatus ad superiora contendens, sinistra vero alligato saxo quasi deprimendus impeditus.
XXX. In atrio Timoris foemina pallens, macilenta, discurrit, titubat, tremit et in praesentem caveam se recondit.
XXXI. In atrio Tranquillitatis halcyonum nidus, circa quem species maris inspicua est.
XXXII. In atrio Vitae arbor pomis onusta pampinum 
sustentans, et puer ascendens.
[168]
Praeter supradictarum imaginum loca habes rursum:
¶ Primo in centro abstrahentem seu absolventem, ad 
orientem ebrium, ad occiden. ibim, ad merid. [73] obstaculum, 
ad septemtr. ubiquitatis signum.
¶ Secundo in alio atrio in centro accusatorem, ad orientem ecclesiastem, ad occid. Icari simulacrum,1 ad merid. occisorem, ad septemtr. urcearium.
¶ III. In centro adversantem, ad orient, edacem, ad 
occid. idolatram,2 a3 mer. odientis simulacrum, ad septem. 
udum.
¶ IV. In centro afflictum, ad orient, efficientem, ad 
Occident, vacuum, ad merid. officiosum.
¶ V. In centro altorem seu alligatorem vel altitudinis 
simulacrum, in orient, elevantem seu elabentem seu 
eleemosynarium, in occid. illuminatorem, in merid. ollarium 
seu olfacientem, ad septem. ultorem4 seu ultorem seu ultimatum.
¶ VI. In centro amplexantem seu amplitudinis simulacrum, ad orient, eminentiae seu emittentis, ad occid. implentis, ad merid. ominantis seu omittentis, ad septemtr. humiliantis.
¶ VII. In centro annunciatoris, ad orientem enumerantis, ad occid. inserentis, ad merid. onerantis, ad septem. unientis vel ungentis. [169]
¶ VIII. In centro apponentis simulacrum, ad orient, episcopi, ad occid. hypocrisis simulacrum, in merid. opponentis, sept, vacat.
¶ IX. In centro armigeri, ad orient, errantis simulacrum seu erigentis, ad Occident, irati seu irridentis, ad merid. ordinantis seu ornantis, ad septemtr. urgentis.
¶ X. In centro ascendentis seu aspergentis, ad orient, esurientis, ad occid. isagogici, ad meridiem osculantis seu ostendentis, ad septem. usucapientis.
¶ XI. In centro attollentem seu athletam, in orient. ethici simulacrum, ad occid. itinerantis, ad merid. otiosi, ad septemtr. utilitatem afferentis.
¶ XII. In centro auferentem seu avertentem, ad orientem evaginantem seu eviscerantem, ad occid. eiicientem, merid. et septemtr. vacant.
¶ XIII. In centro axiomatis simulacrum, ad orient. [74] 
explicans, ad occid. Ixionis simulacrum, merid. et septem. vacant.
In primo item cubilium minorum, ubi Bonitatis est 
simulacrum pro sensibilibus, rursum in centri triangulo 
intellige baptizantem vel baiulantem cum sex angularibus 
suo ordine cooperatoribus, iuxta sex baiulorum signa diversimode 
se habentibus, ad orientem benedicentem vel 
bellatorem, quem circum in angulis triangulorum sex benedictionis 
formae vel circumstantiae sensibiles, vel in organis 
vel in efficientibus vel in utrisque; ad occid. bibentem 
vel bibliopolam cum diversis actionibus et sui generis 
utensilibus; ad merid. boarium seu pastorem bubulcumve
[170]
eadem ratione; ad occid. buccinatorem. Simili modo centrum 
retinente primo et angulos suo reliquis sequentibus 
ordine ceterorum cubilium partes informentur. Nobis sufficiat 
catalogum operatorum,1 quorum senas singula in sua 
arte vel officio concipitint operationes, et si lubet (ad meliorem 
et uberiorem usum)  operarios etiam.
| Baptizans | Bellator | Bibliopola | Boarius | Buccinator | 
| Caupona | Cerdo | Circulator | Colonus | Custos | 
| Danista | Delirus | Digladiat. | Domitor | Dux | 
| Famulator | Festivus | Figulus | Possor | Fur | 
| Gaudens | Geometra | Gyrans | Go | Gulosus | 
| Hauriens | Herbarius | Histrio | Hospes | Humiliator | 
| Iaculator | Ieiunans | Incantans | Iocans | Iustitians | 
| Lacerans | Lector | Lictor | Locator | Luxuriosus | 
| Maculans | Medicus | Miles | Motor | Musicus [75] | 
| Nauta | Neotens | Nidificans | Nodans | Nutrix | 
| Pastor | Percutiens | Pictor | Ponderans | Puerpera | 
| Quadrat. | Quaesitor | Quiescens | Quodlibe. | Quamulat. | 
| Raptor | Rector | Rigator | Rotator | Rusticus | 
| Saltator | Sepultor | Sigillator | Sonans | Superbiens | 
| Tangens | Temperans | Tinctor | Tonsor | Turbator | 
| Vacuans | Venator | Vitrarius | Voluptuar. | Vulnerat. | 
| * | * | * | * | * | 
| Blactearius | * Ble ut Pie | * Bh ut Ph | * Blo ut Plo | * Blu ut Plu | 
| * Bra ut Pra | * Bre ut Pre | * Bro ut Pro | * Brutum | |
| Claviger | Clericus | Clitellarius | Clostrarius | Cludens | 
| Crapulo | Cremans | Cribrans | Crocitans | Crucians | 
| Flagellans | Flectens | Fligens | Florans | Fluctuans | 
| Frangens | Frenans | Fricans | Frondes spar. | Fructuarius | 
| Gladiat. | * Gle ut Cle | * Gli ut Cli | * Glomer | * Glu ut Clu [171] | 
| Grassator | Gregarius | * Gri ut Cri | * <Gro> ut Cro | * Gru ut Cru | 
| Placans | Plectens | Plicans | Plostrarius | Pluens | 
| Practicans | Precans | Privans | Propola | Prudens | 
| Scalpens | Scenicus | Scindens | Scortator | Scutifer | 
| Statuarius | Stercorarius | Stillator | Stomachat. | Studiosus | 
| Strangulans | Strenuus | Strigillans | Strophiarius | Struens | 
| Trapezita | Trepidans | Triturans | Tropliosarius | Trutinans. | 
Recipiunt singuli horum  sex differentias,   quae in  geminis 
triangulis figurae cubilium minorum sunt requisitae.
[172] [76]
| Uncinum Conus Flamma Suggestus Equus Statua | Divinitas Regnum Imperium Dux Comes Legatio | Solium Sedes Tribunal Scamnum Pulvinar Tapetum | 
| Dapes Coniugium Concubitus Ganym. Parasitus Morio | Lex Sigillum Sceptrum Gladius Tuba Virga | Scriptura Camera Vexillum Poculum Stemma Cubiculum | 
| Cortina Storea Tiara Corona Laurea Mitra | Vices Loca Satrapa Consul Consilium Secretum | Synclon Clavus Balteus Plumae Cornua Tridens | 
| Hostia Liber Pentaculus Mitra Gemmae Relliquiae | Protoplastes Patriarcha Episcopus Praesul Abbas Archiman. | Lustralis aq. Aspersorium Thurib. Acerra Arula Statua | 
| Exorcista Carbonarius Accensor Excubitor Calendar. Lector | Acolythus Conversus Laicus Crucifer Thus f. Lux | Concionat. Presbiter Sacrificus Aedituus Sacrista. Cantor | 
| Baptist. Nola Palla Amictus Pluvial. Calix | Prior Ministrator Anachoreta Vicarius Curator Rector | Casula Stola Manipulus Patena Cereus Mappa | 
| Arteticus Paralysis Ictericus Apoplexia Epilepsis Incubus | Fames Sitis Aestus Frigus Sudor Tremor | Haemorrois Tabes Cardialgia Nausea Lienteria Stranguria | 
| Ralles Furor Melancholia Frenesis Mania Delirium | Dolor Afflictio Cruciatus Vexatio Pressura Angustia | Fervor Amentia Phytho Bacchatio Daemoniac. Syncopa | 
| Calculus Hydrops Alopecia Bubo Lepra Scabies | Pauperies Timor Tristitia Suspicio Invidia Taedium | Obtalmia Surdus Odontalgia Angina Tussis Asthma | 
| Ambra ca. Terebinthus Muscus Amomus Myrrha Nardus | Aqua Nix Fons Rivus Scaturigo Nebula | Zythum Mel Saccarum Vinum Acetum Cardamom. | 
| Aer Spiritus Flatus Ventus Turbo Tempestas | Sol Radius Halos Cometes Luna Iris | Ignis Furnus Tonitru Flamma Fulgur Fulgetrum | 
| Oleum Butyrum Lac Elixir Sublimacum Manna | Pruina Ros Stilla Pluvia Grando Glacies | Styrax Mastix Ladanum Balsamum Galbanum Costus | 
| Marmor Silex Cos Porphyrites Alabastrum Ebor fossile | Aurum Argentum Aes Chalybs Plumbum Stannum | Smaragdus Adamas Carbunculus Margarita Cochlea Ebur | 
| Hydrargyrum Minium Sulphur Bitumen Calx Tartarus | Scobs Gypsus Pumex Scrupus Glarea Atramentum | Cerussa Alumen Sal Halonitrum Atramentum Scobs | 
| Gummi Ebur Vitrio. Pix Thus Cinnabar | Chrysocoll. Mercurius Stibium Cinnabaris Magnes Scoria arg. | Porphyrites Corallium Crystallus Onyx Gagates Succinum | 
| Solis gemma Sagdam2 Selenites Siderites Syrtium Telicardios | Apistos1 Baroptenus Brontia4 Chelonia6 Cinaedia7 Chlorites | Alectorius Batrachutas3 Anachitis5 Calais Chelidonia Topazi8 | 
| Meroctes Nebrides10 Ombria Orites Paneres15 Paeantis | Synochites9 Saurites Leucopetalos12 Ophicardelon13 Opalus Telirrhizos | Heliotropium Hephaestites11 Hammon. cor. Hyaenia14 Liparis16 Mithrax | 
| Galaicos Haematites Hieracites Nasamonites Medea Medea Polythrix | Dracontias Epimetris17 Galactites18 Gasidanes20 Glossopetra Gorgonia | Tecolithos Veneris crines Zoronitios19 Zmilaces Eupetalos Epimelas | 
| Aper Ursus Leo Panthera Sphinx Hyaena | Pavo Aquila Phoenix Picus Mart. Grus Alcyon | Bos Asinus Equus Mulus Porcus Vitulus | 
| Accipiter Bubo Gallina Ciconia Columba Cornix | Milvus Corvus Gryphus Mergus Perdix Struthio | Coturnix Glottis Otis Hirundo Anas Anser | 
| Cervus Caprea Hinnulus Hircus Canis Dama | Psittacus Vultur Sanqualis Accipiter Gallus Olor | Elephas Camelus Rhinoceros Bubalus Onager Monocornus | 
| Fossa Plantator Putatio Vindemia Saltus Hortus | Architector Aurator Capsarius Carpentum Plastes Fusor | Olea Lupulus Pampinus Punica mal. Hesperia mal. Ulmus | 
| Panis Farctum Piscis Caro Caseus Fructus | Vinum Zythum Farina Mel Legumen Molitor | Auriga Foenum Lana Domitor Emulctor Abactor | 
| Bubulcus Caprarius Ovis Equa Agaso Sus | Figulus Ferrum Caementarius Stannum Vitrarius Tornio1 | Arator Sator Messor Tritura Horreum Stramen | 
| Ianuarius Februus1 Martius Aprilis Maius Iunius | Nauta Clavus Specula Celeusma Vicar. Pausar. | Nympha Nereis Belides Halcyones Deucalion Arion | 
| Sentina Aqua Biscoctum Lora Catenae Arma | Scylla Charybdis Sirenes Syrtes Orion Hyades | Urinator Chorda Velum Pix Stuppa Antenna | 
| Tethis2 Oceanus Triton Proteus Ino Melicert. | Symphonia Prora Remus Lentrum3 Helciarius Limenarcha | Iulius Augustus September October November December | 
| Iurisconsultus Actor Procurator Satelles Emissarius Erro | Ardelio Aleator Monetarius Manticular. Scurra Parasitus | Merciarius Mercator Ciganus Usurarius Olla fortunae Poenitentiar. | 
| Sortilegus Magus Miraculista Grammatic. Logodaedal. Virellus | Dialecticus Astrologus Geometra Arithmetic. Orator Poeta | Marsus Circulator Balatro Mimus Histrio Divinator | 
| Propheta Enthusiastes Somniator Chimicus Imaguncula Aversificat. | Vitilitigator Aleator Luctator Saltator Praestigiator Funambulus | Medicus Herbarius Tonsor Pharmaeop. Fur Delator | 
| Funda Pugio Sica Aries Iaculum Tribulus fer. | Miles Carnifex Chirurgus Veterinar. Lanista Gladiator | Hasta Ballista Scloptis Sphaera pl. Ensis Lancea | 
| Lanio Lorarius Pyrius pul. Latro Raptor Sicarius | Dux Vigil Explorator Significator Signifer Excubitor | Incendiarius Thorax Lorica Galea Crista Scutum | 
| Lancea Securis Clava Arcus Pharetra Balteus | Athleta Pugil Castrator Muricida Decoriator Stigmatiz. | Tympanus Tuba Parma Flagrum Sceptrum Harpe | 
| Quadratus Longus Torosus Crassus Capito Calvus | Piscator Balneator Tinctor Impressor Fullo Pistor | Simus Labeo Grutturosus Gibbus Erniosus Luscus | 
| Salix Populus Iunci Lappa ma. Acetosae Cucumeri | Salsamentar. Caupo Fructuarius Lana1 Coriarius Figulus | Pepones Cerasa Pyra Mespilae Corna Sorba | 
| Flavus Debilis Albus Balbus Nasea vox Mulierosus | Lac Butyrum Caseus Uvae Pruna Cucurbitae | Lippus Fronto Dento Bucco Ventriosus Eunuchus | 
| Carcer Hara Sepulcrum Patibulum Feretrum Pullus color | Hircosus Niger Caecus Canus Macilentus Luscus | Veneficus Necromantus Saga Itidaeus Vespillo Mendicus | 
| Ibis Bubo Strix Cupressus Asphodilus Napellus | Plumbum Sulphur Carbo Cineres Vitrum Scobs | Coemeterium Abecedarius Verbo. arch. Stabularius Agaso Mancipium | 
| Monachus Cerdo Sarctor Veteramenta. Fumus PixGibbus | Lentiginos. Loripes Scaurus Incurvus Villosus | Prophet. mal. Subulcus Purg. sterquil. Mus Felis Bufo | 
| Unguen Pecten Speculum Zona Armilla Murenulae | Puella Puellus Meretrix Lena Leno Pronuba | Chelys maior Chelys minor Pneumat. org. Harpe Lituus Tibia | 
| Pupa Phonascus Fistula Lyra Cithara Testudo | Columbae Passeres Satyri Cupidines Flora Adonis | Depilator Defloccator Color1 Ambubaia Pastillarius Sericarius | 
| Crotalus Tympanist. Squillae Fistula utric. Tintinnabula Monochordium | Policrepus Ciniflo Tonsor Pictor Politor Aromatarius | Tuberes Fabae Violae Rosae Myrtus Amygdalus | 
| Panis Pulmentum Mensa Olla Cacabus Tripus | Aratrum Vomis Stiva Rastrum Rastellum Pala | Storea Cribrum Qualus Batillus Scopa Ventilabrum | 
| Phalanga Harpago Vectis Flagrum Spicae Area | Ordeum Triticum Oryza Farina Panicum Millium | Rota Vectabulum Essedum Rheda Iugum Absis | 
| Horreum Messor Partiarius Decempedator Opilio Dulciarius | Ligo Bidens Furca Falx Falcula Volvolus | Dactyli Nuces Corylus Castanea Glans Pinea | 
Ut commode retineantur illae adiectivorum locorum 
species, concatenations2 virtute providendum. Postquam 
enim in atrii altaris medio ipsum est altare cum sibi 
adiectis, in angulo orientis est catena3 suspensum ex una 
partem aratrum, ex altera aquae vas, in angulo occidentis 
e terrestri globo surgit arbor, super qua suspensae sunt 
epulae, in angu. merid. anchor a super currum est habentem 
ad dextram palmam, in ang. sept, in carcere super sellam 
est cadus, ad orient, amphora lavatur thorax, ad occ. 
in fornace ensis igne temperatur, ad mer. in stabulo sunt 
fruges fumigantes, ad sep. in scaphae medio est scrinium, 
quod est fundamen solii; ita de reliquis intelligito faciundum.
¶ Proficue numerum adiectorum huiusmodi usque ad 
tibi constitutum terminum et facile poteris augere, ut si 
unum singulis adiicias terminis, atria haec nihilo minus tibi 
servire poterunt quam campi, quandoquidem duo atque triginta 
circa altare tibi redundabunt adiecta. Inde non solum 
primorum compositorum habeas imagines triginta circa 
unum, verum etiam (merito situs atque ordinis) aliarum 
praesentabilium rerum formis aptissima substernentur conceptacula.
[188] [92]
Conditiones receptaculorum ex vulgatis et ab omnibus 
observatis in templo Mnemosynes ita explicavimus.
Istorum simulacra sinu sensata facultas
Interno comprensa tenet, quae visus ab ipsis
Abstraxit rebus clare constante figura.
¶ Complexu numquam vasto sunt apta locatis
Exiguis, neque parva nimis maiora receptant.
Vanescit dispersa ampla de sede figura,
Corporeque est modico fugiens examina visus.
Sint quae hominem capiant, qui stricto brachia ferro
Exagitans nihilum per latum tangat et altum.
¶ Spernito inaccessum sapiens, manibusque remotum
Pergentis circum; non te sublimia tecti
Accipiant, coram neque posta cacumina turris,
Stansque fenestra procul, longe fumansque caminus.
¶ Sylvosum ac varia obductum caligine multis
Consistens numeris, ubi concurrentia se se
Aspectu implicitant vario, contemne; quis atrum
Exarat campum atque super vult scribere scriptum?
¶ Consimili loca caeca modo fuge; nam velut ipsa
Ancipiti faciunt externi lumina sensus
Torqueri specie, multo id mage posse putato
Heic ubi pressa manent tenui vestigia ab umbra.
¶ Lumine nec nimio ad solem conversa valebunt,
Nempe velut vasto species absorpta profundo [93]
Vanescet, multus ceu laedit lumina fulgor.
In iis in quam requiruntur certa perspicuitas, color,
ordo, varietas, distantia, magnitudo, selectio, numerus,
distinctio, compositio, puritas, seclusio, retentio, relustratio,
familiaritas, accessibilitas, tractabilitas, figuratio, prospectus, 
proportionalitas, vivificatio; et ex supradictis situatio
maxime incava et angularis, unde minus adposita diffluere
effluereve possint.
[95]
Species praenumeratae et praeordinatae simplices sunt,
ac nobis elementorum munus atque rationem exhibent; 
mox rerum et imaginum ex eisdem compositio multiplici 
serie ad multiplicem usum perficitur attentata.
[191]
Fit autem primo in uno ordine consistent, aut secundo 
per diversos ordines vagando eiusdem generis, aut 
tertio1 de suis locis adcommodatiores formarum partes capiendo. 
Res ipsa melius usu quam aliis praeceptionibus insinuanda 
proponitur.
Quod ad primum (in uno videlicet ordine consistenti), 
ARTEM conficimus turn ex partibus altaris, quando ex 
orientis anguli dextra et dextra anguli septemtrionis,2 et 
dextra orientis ex oriente et sinistra occidentis aqua de 
carcere diffluente alluitur in lavacro thorax, qui igne consumente 
coalescit; tum ex partibus carceris, ubi erit illaqueatus 
manus3 psalterium ad dexteram, ad sinistram psittacum4 
rostro vetulae oculum effodientem habens; tum ex 
partibus coronae, quando ad piscinam ex inferno et in inferno 
ad thermas5 thesaurum portans exibit camelus. Simile 
indicium in caeteris.6
Quod ad secundum, nempe per diversos eiusdem generis ordines vagando, ut ab altari ad basilicam vel fontem vel speculum, vel a quocunque horum et aliorum ad alios adque hos in compositionem assumendos procedendo, ubi aut sonans consonantem praecedit, ut in altari, equuleo, icone, ovili, et tunc imagines pro sua conditione absoluta sunt expressae; aut sonantem consona praecedit, et tunc vel hanc simpliciter, ut ubi geminis figura consistit elementis, et sic aut tantum imago atrii sufficiet, cum quintuplici [192] ad regiones caeli differentias7 vel situs iuxta statum, sessionem, apodiationem, inclinationem et prostrationem, aut per alligationem ad ea quae medium seu centrum circumstant referetur, ufc ubi atrii domus centro aderit ovile vel altare vel aliud huiusmodi adiiciendum; vel utrumque8 recipit, nempe tum differentiam propriam ex varia eius elementi quod est in centro situatione, tum consimilis9 eius quod in circumferentia est adiectione, ubi scilicet post unam sonantem altera sonans adiicitur cum consonante, vel duae consonantes, vel altera tantum sonans. Hoc est dictu vel consonans media assumit sonantem extremam, vel sonantem cum consona, vel liquescentem cum sonante et consonante. Horum quibusdam modis ex atrii conditione hactenus expressa est provisum. Ubi vero liquescens inter sonantem mediat et consonantem, canis, equus, serpens, mordens, calcitrans, intortus, rebus agentibus vel actionibus appositi propositum insinuabiint. Ubi autem post sonantem, quae est ad externas regiones, consona altera siibiicitur, htiiuscemodi mutationum seu alterationum signis provideto, quae 12 subiectis signis seu circumstantiis aperrantur:
| Baiulatione________ | Casu_________ | Divisione | 
| Fractione__________ | Gyratione_____ | Levatione [97] | 
| Morsu____________ | Nutatione_____ | Pulsione | 
| Ruptione__________ | Suspensione___ | Turbatione. | 
In isto igitur ordine ARTEM ita perficiemus, ut ex 
atrio altaris et thermarum10 solium cum templo, vel in templo, 
in quo canis mordet Templarium assumamus.11
Quod ad tertium, nempe per diversos diversorum generum 
ordines vagando, habes 12 accinentium cubicula in 
qui bus sonans consonantem antecedit, et 30 concinentium 
in quibus e contra partes compositionis ordinantur. Ibi 
ARTEM efficit ab explicatione imaginum sensibilium, imaginum 
aliarum concinentium et aliarum accinentium armiger 
temperans1 ex signo quod est in noni2 centro accinentium 
et concinentium temperantis et concinentis in 
temperantis angulo, cum adiectione eius, quod est in sinistro 
angulo, interioris trianguli.
Est et universalior ratio qua species et coordinantur et componuntur, ubi primam compositionem adiectivo, secundam agente, tertiam actione, quartam specie, quintam cooperante seu assistente, sextam assistentis actione, septimam actionis specie perficias, quorum membrorum duo vel tria vel omnia pro rei exigentia capiantur.
Pro his ex propositis faciliter certa atque definita seliges 
membra ex duplici combinationum ordine, quem carminibus 
in libro De umbris idearum et 
Cantus Circaei3 sub aenigmatis 
specie significavimus.
Ad specierum complementum, earum quae sedis spacia 
atque loci vicem obtinent, sufficit definitio seu determinatio,
[194]
qua fini unius regionis vel atrii alterius regionis vel atrii 
principium annectatur, utpote annexum intelligatur vel 
imaginis adiectivae similitudine, vel indicatorio quodam 
ordine *1 in morem quo paginae pagina assuitur, vel intentiones 
alibi descriptae depictaeque certo indice istis heic 
depictis atque descriptis adiiciuntur. Sic Athenarum porta 
Thebarum portae adhaeret, Dianae templum templo Apollinis 
quam facile.
¶ Rursum loca locis assuuntur, quando atrium atrio 
suo ordine succedit, et ea quae sunt in atrio his quae in 
atrio consistunt, veluti2 certa serie sunt disposita, ut ab 
omnibus (officio actionis vel passionis vel cuiuscunque alterationis 
specie) ratio rei significandae et in aspectum provocandae 
exquiratur.
¶ Rursum et diversa locorum genera cum inveniantur, 
qualia in aliis tractationibus explicavimus, verbalia et simimathematica,3 
artificialia et naturalia ad sensum [99] apposita, 
in partibus unius generis partes alterius generis intelligimus.
¶ Quod vero ad ea quae locis applicantur, providendum
est pro diversorum generum elementariis, ut si numerum4 
non excedant elementa unius generis alterius generis elementa, 
et quaedam unius generis ab alterius generis quibusdam 
[195]
differant elementis, ut haec quae heic alia sunt, 
ibi vicariae5 sint, et illa heic.
¶ Demum postquam habes atrii centrum formatum 
cum suis angulis atque laterum differentiis per suos collaterales 
ad dexteram videlicet atque sinistram adsistentes, 
locus est concatenationi, ut universarum rerum imagines 
propriis in ordinibus liceat inspicere; omnes enim ad in 
atriis praepositis capita reducuntur, quorum subinde corpora 
et differentia sub iisdem capitibus membra differentibus 
conditionibus et adiectionibus aperiuntur. Concatenationis 
formam in libro De triginta sigillis aperuimus. 
Et percommodum videbitur, si in discursu unius fabulae 
vel historiae vel monstri vel aedificii, ubi distinctae fuerint 
actiones atque figurae elementorum notis insignitae et ordinatae, 
fortitudinem et stabilitatem concatenationis intentemus; 
ut sub Aeneae capite, multiplicia subsequentia 
diversi generis membra ex illius per ordinem gestis aperiantur. 
Sed hoc explicatione indiget, nempe veluti in sylvam 
media quadam se arbore diffundente.
[100]
| 1. Iuno ad Aeolum 2. Fluctuat in Ionio 3. Appellit Carthaginem 4. Excipitur a Didone 5. Venit in tempi. Iunon. 6. Ingreditur Regiam 7. Convivium 8. Expositio belli Troiae |  | 9. Expositio peregrinat. 10. Amores Didonis 11. Fuga Aeneae 12. Mors Didonis 13. Appellit Siciliae6 14. Navigat Cumas 15. Responsa Sibyllae 16. Excipitur ab Evand. | 
Superest ut compositionis formam referamus. Tria singulae 
imaginum contineant atque definite referant: I. AGENTEM, 
II. INSTRVMENTVM (vel adiectum, vel circumstans), 
III. OPERATIONEM, ut ubi idem refert agens quod sua arma 
et actio.
| A Baptizator D Miles G Faber K Sutor Ibi A B C D E F G H I A H M K H C G E I D H C | B Cum urceo E Cum vexillo H Ascia L Forfice Red. Red. Red. | C Lavat F Saltat I Purgat M Scincit Ba ba ba Mi mi mi Fa fa fa Ba fa su Su fa la Fa mi pu Mi fa la | 
 
Ex auditu communiter atque visu specierum maxime 
distinctionem accipimus. Visibilia audibiliaque obiecta per 
sensus externum et imaginationis internum opus, passivas 
activasque impressiones, hinc ad divinae harmoniae similitudinem, 
hinc vero ad deorum pulcritudinis imaginem, 
velut in umbra speculoque quodam inspicienda, animum promovent 
[198]
et perducunt. Sensibus hisce duobus species exaucupamur 
eas, per quas alienatione furoreque afficimur, quo 
mediante non perperam ad intelligibilis mundi species concipiendas 
advolemus. Per aures intimior nobis sensus ad 
divinam musicam acriori quodam conatu atque virtute apprehendendam 
excitatur. Triplicem quippe veritatis efficaci 
lumine coacti ex rerum ordine musicam intelligimus, unam 
et primam in Dei mente, secundam in rerum ordine atque 
motu, tertiam in ea quam noster animus ex illis obiectis 
imbuit formatione, ex virtute eius qua antea (iuxta Pythagoricorum 
atque Platonicorum sensum) fruebatur harmoniae, 
cuius inquam, antequam corpbris clauderetur vinculis, compos 
erat. Hinc leves vulgaresque musici sonis vivarum instrumentaliumque 
vocum insistunt, graves firmiori iudicio 
intimaeque rationis affluxu celebriter divino quodam inspirantur 
afflatu ambrosiaeque caelestis mente pabulum infusum 
excipiunt. Istis rerum harmonia satius per oculos, 
illis vero leviori quadam sorte per aures ingeritur. Alibi 
dixi de cognatione quadam mira, quae est inter veros poetas, 
qui ad eandem speciem referuntur atque musici, veros 
pictores et veros philosophos; quandoquidem vera philosophia 
musica seu poesis et pictura est, vera pictura et est 
musica et philosophia, vera poesis seu1 musica est divina 
sophia quaedam et pictura.
¶ Alibi dictum est, tit pictor quidam imaginum scilicet
infinitarum effirmator2 est phantastica potentia ex visis et 
auditis multipliciter combinando architectans. Phantasia [103] 
vero, quae rationis moderamine regulator, facile cognosci 
potest; expressione quippe in sensus superficie perpetuo 
demonstrat ordinem et aptiorem membrorum cum membris
[199]
connexionem. Sed et nos docuimus in explicatione Triginta sigillorum 
artem, quae de omnibus facit omnia; stante 
etiam quod solertiora ingenia sine artificio et inania verba 
ad sensus ordinatos norunt contorquere, ut accidit iis qui 
confusum verborum seminarium ex ore fanaticorum3 observatum 
cum successibus et falsis historiis ita adcommodant, 
ut illi quidem prophetae, isti vero prophetarum habeantur 
interpretes. Sic Cherinthus4 stupratam a se virginem 
promovit in Sibyllam;5 eam quippe ad tantam sic promovit 
audaciam, ut quidquid in buccam veniret non modo sine 
trepidatione, sed etiam cum emphatica quadam gravitate coram 
populo blateraret: TANTVM LOQVERE (inquit) ET PROPHETABIS, 
cuius ille mox resumptis verbis, rugata fronte velut 
attonitus et elato commotus supercilio: O magnum, inquiebat, 
oraculum, o admirandum divinae vocis mysterium.6 
Subindeque versipellis idem archisycophanta7 universa ita 
ad res gestas et populi mores adcommodabat, ut nihil proprius 
quo mire inter reliquas sanguisugarum sectas populis 
pro sua parte irridendo diutius triumpharet.8 Et hoc 
figurandi genus9 artificiose sophisticum est, sed huiusmodi 
moneta in regno philosophiae non expenditur. At vero idem 
indisciplinata ingenia imaginibus sapientiae et vere divinorum 
oraculorum tribuent, ubi oculi noctuarum lucem solis 
nequeunt sustinere. Et nos quamvis non ita scribimus10 ut
ab omnibus et per omnia intelligi velimus vel possimus 
etiam, nullus tamen est cui (si attenta fide et fideli aderit
attentione) iuxta sufficientiam cuiuscunque in qua versatus 
est disciplinae plurimum iuvare et aliqua placere sorte 
non possimus.