Twilit Grotto -- Esoteric Archives Contents Prev ovum.htm Next Timeline


[274 OEDIPI ÆGYPTIACI THEAT. HIEROGL]

OVUM ZOROASTRÆUM
From Kircher, Oedipus Aegyptiacus (Rome, 1652-4)

Atque hoc est Ouum illud Zoroastræum, id est, Mundus, in quo Orimazes 24 Deos, & Arimanius totidem Greek quote condidit, bonorum malorumque commistionis causa. Fabulam vide apud Plutarchum ;ib. de Osiri & Isi, & fol. 176. Obelisci Pamphilij fusiùs pertractatam; quod & Chaldæi sub sequenti typo exhibuerunt. Ouum Zoroastræum.
Ægyptij verò in hoc Obelisco in singulis Obelisci quaternis lateribus 48. Geniorum, quà beneficorum, quà maleficorum, stationes exhibent, ita vt singula latera eorum duodecim contineant, quæ per totidem stellas in singulis singulorum laterum frontibus indicantur; nihilque aliud sunt, quàm stationes Deorum, quas nos suprà in Astrologia Ægyptiorum duobus Hemispærijs ad mentem Veterum exhibuimus; his enim Ægyptij putabant, omnia quæ in Mundo sunt, subijci, hisce omnia administrari, omnia contineri. Obeliscus Barberinus continet 48. stationes Deorum.
Continet itaque OBELISCVS BARBERINVS primò Pantamorphi Numinis, & 48. Geniorum Mundi eius ministrorum effectus & operationes, notis hieroglyphicis expressas, quas mediantibus quatuor primis naturis seu elementis in inferiori Mundo exercent. Argumentum Obelisci Barberini, Pantamorphum Numen & 48 Genij ministri.
[SYNTAGMA V. OBEL. BARBERINVS. 275 CAP. III.]
Secundo, in huius Obelisci hieroglyphicis Syntagmatis implicitè quoque docetur, quibus sacrificijs, adiurationibus, cœremonijs, singuli dictorum Geniorum allicendi, coniurandi, & in statuas compingendi sint. Item quibus instrumentis, aut supellectile in sacris vti, quaue ex materia statuas illas certis in locis Greek quote quas Greek quote Græci vocant, construere debebant, vt rebus Geniorum proprietatibus Greek quote adaptatis allecti, vocantibus Magis faciliùs obsequantur.
Ritus & cœremoniæ quibus placandi.

Ratio figurarum magicarum.
Tertioquibus amuletis, plylacterijs, periaptis, ad malorum omnium auerruncationem, felicitatemque consequendam cum publicè, tùm priuatim quisque illorum Geniorum colendus sit & inuocandus. Quæ omnia sub artificiosa symbolorum architectura hoc in Obelisco proposita continuentur: quorum aliqua eximia in naturali Philosophia ac Theologia Veterum pandunt mysteria; alia Magicis & superstitionis artibus inuoluta, vtpote Dæmonibus occultè sese eorum operationibus immiscentibus, cœcis mentibus fenestram passim as omnem impietatem, iterque ad totius perditionis præcipitium aperuêre. Quæ tamen omnia eâ cautelâ & & circumspectione a nobis explicabuntur, vt nec scandalo tenerioribus mentibus hæc nostra interpretatio esse possit, nec præferfidis curiososque ingenijs antiquorum Magiam addiscendi detur occasio. Ratio amuletorum & phylacteriorum quibus colendi.

Diabolus semiscuit Magiæ naturali.

Authoris scopus in Obelisca interpretandit.


Twilit Grotto -- Esoteric Archives Contents Prev ovum.htm Next Timeline