Twilit Grotto -- Esoteric Archives Contents Prev csds Next timeline

[The Secrets of Solomon and the art Rabidmadar]

Clavicula Salomonis de secretis

Excepts from http://www.polona.pl/item/8078413/6/ . Transcribed by J. H. Peterson, 2013.

Sans loc. Ca 1600-1700; Physical description: 56 k; 19.5 x 13 cm.; Source and rights: Biblioteka Narodowa; Signature: Rps 3352 II.

Although this text includes "Clavicula Salomonis" in the title, like so many other texts, it is largely independant of that well known treatise.

Disclaimer

I must take this opportunity to repeat the disclaimer I included in my edition of Grimorium Verum. Part of the fascination of this text is no doubt due to the many grotesque and criminal elements, such as using blood. These should in no way be regarded in any other way than horror fiction. Anyone attempting them literally is more likely to end up in jail, or a hospital for the criminally insane, rather than experience true magic. I strongly condemn mistreating animals in any way.

Other versions:

(A) Adelung: Compare with Clavicula exemplar 1 described by Johann Christoph Adelung in Geschichte der menschlichen Narrheit: Oder, Lebensbeschreibungen berühmter ... vol. VI, by Johann Christoph Adelung. Leipz. 1788. Adelung (1732-1806) described his copy as consisting of 152 pages in quarto, approximately one hundred years old, so circa 1688. He may have seen this text in the University Library of Leipzig, which was established in 1543. "It is one of the oldest German university libraries and it serves as a source of literature and information for the University of Leipzig as well as the general public in the region. Its extensive historical and special collections are nationally and internationally recognized.”

(ASV) Archivum Secretum Vaticanum Sant'Uffizio, b.93. 76 unnumbered pages, figured in a 1630s trial. Described by Federico Barbierato in 'Magical Literature of the Venice Inquisition from the Sixteenth to the Eighteenth Centuries' in Gilly, Carlos, and Cis van Heertum. Magia, alchimia, scienza dal '400 al '700: l'influsso di Ermete Trismegisto = Magic, alchemy and science, 15th-18th centuries: the influence of Hermes Trismegistus, Vol. I, Firenze: Centro Di, 2002, pp. 166, 175 n28.

(GG) Gerald Gardner’s library includes another Latin manuscript. Title: Clavicula Salomonis de Secretis Secretorum (Latin) Circa 1720? 317 non-blank pages, includes CSDS and a version of Clavicula Salomonis. 6.23 inches wide x 9.13 inches high. Important in that it includes artwork missing from other manuscripts, as well as independent readings.

(L) Leipzig: Cod. mag. 136. This cannot be Adelung's exemplar, since it only has 19 sheets, and does not include the figures described by Adelung. (Johann Christoph Wagenseil, circa 1700).

(GV) Compare also, Grimorium Verum, Ed. Peterson. Edition based primarily on that of Alibeck, “Memphis,” “1517” i.e. 1817. The Alibeck edition is largely in French, with a few Latin passages included.

(L2) London, Lansdowne MS 1202 has a very abbreviated version of some of the text, also in French.

(P2) Polish manuscript, National Library of Poland, Rps 6698 II: Salomonowe dziela zabrane : [Kabala] (ca 1700-1800). 135 folios; 22.5 x 18.5 cm. "Collected (magic) works of Solomon"; includes De Secretis starting on p. 127. Manuscript in Polish and Latin. Drawings are very carefully drawn.

(W4667) http://search.wellcomelibrary.org/iii/encore/record/C__Rb1914511__S4667__P0%2C5__Orightresult__X3;jsessionid=1A392C7DB3D4CDA62A3DCD54162895EA?lang=eng&suite=cobalt Described by Adam MacLean as follows: “Les Secret misterieux que dieu a Revellez au sage et sauvent Salomon fils de david. Traduit de l’Hebreux en françois. i + 435 pp +2 folios. 8vo [mid 18th century]. Premie Livre. Tey Commence la clavicule Du Très Sauvant Salomon fils de David. Dans laquelle Le Secret de secrets sont ouverts et descovert au Nom d'adonay, Tetragrammaton, aspiruche Exbranor.” This manuscript seems to fill the gap between the Latin manuscripts and the Grimorium Verum.

(W) London, Wellcome MS 4669 p. 77 ff. Traité Universel des Clavicules de Salomon. Also has a highly abbreviated version of some of the text, likewise in French.
Incipit1
De spiritibus Diatribe2
De secretis secretissimis13
Ut Pluat13
Ut ningat14
Ut fulguret15
Ut non frigeamus16
Ut nimius Calor nos non Infestet17
Ad Aperiendas clauaturas Secretum mirabile17
Ad Amorem Puellae Conciliandum17
Concubitu Potiendum19
Vt nummos quoties libuerit habeamus20
Ut Inimicus Emoriatur21
Ut simus Inuisibiles21
Ut musica Dulcissima audiatur22
Ut De mortui uiui Appareant nobis et loquantur22
Finis secretorum24
Liber secundus De Pentaculis siue Apparationibus24
Cap. 1: De institutione artis25
Cap. 2: Quae operanti In Arte Cognoscenda sunt26
Cap. 3: De Potestate Superiorum Intelligentiarum28
Cap. 4: Quomodo obtinere possimus ab intelligentiis praedictas scientias, artes, et secreta.32
Cap. 5. De his quae sunt necessaria ad inuocationes, et coniurationes daemonum.33
Cap. 6. De circulo.34
Cap. 7. De Pentaculo.35
Cap. 8. De gladio.38
Cap. 9. De Aqua benedicta.38
Cap. 10. De Veste.39
Cap. 11. De Igne et Suffumigiis.39
Cap. 12. De Sanguine et Atramento.40
Cap. 13. De charta virginea.41
Cap. 14. De Loco et Tempore.41
Cap. 15. De Inuocationibus et Coniurationibus Spirituum. Caput 15um.41
Cap. 16. De Experimentis.46
De Pentaculis.47
- Orifielis.47
Liber Tertius65
Nomina Intelligentiarum Solis et Lunae69
De Intelligentia Solis nomen Michael70
De Intelligentia Lunae nomen Gabriel70
De Intelligentia Martis nomen Samael71
De Intelligentia Mercurii nomen Raphael72
De Intelligentia Iouis nomen Sachiel74
De Intelligentia Veneris nomen Anael75
De Intelligentia Saturni nomen Cassiel76
De spiritbus mediis siue Satellitibus Supremorum77
Spiritus Solares77
Spiritus Lunares79
Spiritus Martiales80
Spiritus Mercurii81
Spiritus Iouis82
Spiritus Veneris84
Spiritus Saturni85
De Lapide87
De confectione lapidis87
De purgatione lapidis88
De consecratione lapidis89

 
[1]

Clauicula Salomonis

De Secretis.

In nomine Adonay, Tetragrammaton, Apyruch, Exbranor.

Apyruch: L: Appruch.

Incipit clauicula Salomonis, quam olim composuit ipse sapientissimus Salomon filius Dauidis, ut filios suos institueret1 in arte Rabidmaclar.2 Continet autem in prima parte utilissima3 ad omnes euentus secreta secretissima, quorum Catalogum in ipsius fronte perspicies.

1. L: instrueret.
2. Rabidmaclar: On page 3 this is spelled "Rabid Madar". L: Rabidmadae; ASV: Rabidamar.
3. L adds "quodam".

In secunda [+parte]1 pentaculorum uarias docet dispositiones secundum locum, horam, diem, mensem, annum, ut talis qualis opus fuerit ueniat spiritus, qui de quibuslibet rebus Interrogatus, siue politicis, siue philosoficis, siue quibuscumque aliis ad unguem, et doctissime sine errore [+rationem]2 respondebit. Sed antequam legas uolo te instructum hoc caractere

1. So L.
2. So A. L omits the last sentence of this paragraph, and the figure, and text up to "De spiritibus".

[figure]

[2]

Hoc si masculus in pera dextera geras tecum in pergamo sanguine tuo, aut testudinis maris scriptum in semicirculis A B tuum nomen, et cognomen, primas scilicet litteras pone nomen in semicirculo A, loco litterae A, cognomen in semicirculo B, loco litterae B. Si uelis et melius hoc ce caracter In Jaspide uiridi, aut helitropio excudere Jubebis, utrumque enim maximam habet cum spiritibus sympathiam, solaribus precipue, qui reliquis sunt sapientiores et meliores.

Si sis foemina in pera sinistra geras, aut inter mammillas appendes, tanquam periapta Reliqua, quod de masculo dicta sunt obseruabis, praeterquam sanguine nomen tuum scribes die [mars].

Explicit Praeludium.

In sequentibus pauca de spiritibus enodantur ad totius libri intelligentiam omnino necessaria, et scitu dignissima.

De spiritibus Diatribe

Discourse concerning the spirits. L: De spiritibus.

Spiritus sunt occultae quaedam potentiae, quae non nisi confederatis, Et ui pacti unitis, mediante [+certo]1 quodam Caractere ex Sigambach, aut eius secretarii Rabid madar2 uoluntate descripto seruiunt. Hic autem Caracter nihil aliud est praeter insigne, ut [3] amici ab inimicis distinguantur, tanti enim sunt utrique, ut non nisi signo aliquo distingui et dignosci queant ut amicis uocantibus ipsi opitulentur spiritus. Ipsi autem non opitulabuntur nisi te prius insigni quadam demonstratione quale3 est pactum inter te et ipsum initum - eius amicum, et iustum4 dominum ostenderis. Iustum amicum intellige, qui ipso uolente spiritu in ipsum dominationem accepit.5

1. So A, L.
2. L: Rabidmadao.
3. L: qualis.
4. L: tuum.
5. L: accipit.

Qua autem ratione pactizare debeamus ex sequentibus non cum paruo studio dignosces; res enim est plane obscura, et clara nimis, Si a quodam explicetur. Hoc autem1 explicari non opportet Iussu ipsius Rabid Madar,2 nisi magno antea auri pondere, utpote catena spiritibus orientalibus oblata, Thure accenso suffumigata et sanguine proprio respersa cum certis quibusdam inuocationibus.

1. L: à.
2. L: Rabidmadao.

Hoc ne uulgatum fiat, expressis uerbis tibi declarare nolui satis est quod totum negotium in hoc libello inclusus est si bene animaduerteris.

A omits this paragraph.

Pactum duplex est, spiritus [+autem]1 sunt complures, quidam superiores, quidam Inferiores. Superiores sunt:

1. So A, L.

Imperator, Princeps, Comes.

Nomina sunt

Lucifer, Belzebut, Elestor.

[4]

Inferiores scilicet subditi Lucifero, et tales Europam et Aziam incolunt.

Vel subditi Belzebuth, et tales Africam incolunt.

Tandem subditi Elestor, et tales Americam incolunt. Et omnes habent duos duces, qui subditis imperant, quae imperator, princeps uel comes decreuerunt. Hi enim tres omnimodam sibi uendicant potentiam, de toto orbe deliberant, et quaecumque facienda sunt ducibus precipiunt, subditis enim, et inferioribus non apparent propria forma, nec alicui alteri, sed modo forma equi in circo ambulantis modo [+forma] lupi cum cornibus, modo et sepius forma hirci cum ingenti proboside. Ducibus autem propria tantum figura se se offerunt, ut de negotiis presentibus ipsos instruant.

Luciferi figura talis est Puer et formosissimus quantum dici non potest eius oculi solis instar coruscant, et dum irascitur in rubore suffunduntur tandem, Lucifer nil habet stupendum in sua figura.

Belzebuth imperator spirituum qui Affricam incolunt sepius sub luce1 paulo grandiori Duces alloquitur, aliquando dum magni ponderis res agitur sub forma uituli sed portentesa2 apparet, humanis scilicet pedibus, praeterquam quod unum ex posterioribus Ceruinum habet, Leonis, aut harpiae, non [5] longe dissimilibus, dum irascitur flammam uomit, et ululat instar lupi.

1. L: sub Muscae.
2. L: portentosi.

Elestor alatus est et niger usque ad umbilicum, reliquum uersus inferius parte dextera album, sinistra roseum est probo[s]cis tamen illius uiridis est ad ulxefere magnitudinem extensa, et dura quam instar Zone circa uentrem obuolutans nodo sistit, hac autem suos subditos ad ea quae sunt facienda desides prouocat, et quam plures ex Americanis eius getibus necat, si non necat moribundos prosternit. Scio quod sub asini figura sepius uisus est.1

1. L p. 8 (emphasis added): proboscis illius tamen viridis est ad ulnae fere magnitudinem extensa et dura, quam Instar Zonae circa Ventrem obuolutam nodo sistit, hac autem suos subditos ad ea quae sunt facienda desides, et quam plures ex Americanis eius utibus necat, si non necat moribundos prosternit saepe sub asini figura [sepius] visus est.

Et hi Demones sunt terrestres Et Eorum Caracteres tales sunt.

Lucifer in Europa

[figure]

uel in Asia

[figure]
Compare seal of Lucifer within composite seal on p. 16.

Belzebuth

[figure]

Elestor sic.

[figure]

Nota quod quando aliquid ab his dependens.

[6] obtinere uolueris ipsos primum suo caractere lacessere debes aliter si ipsis oblitis sacrificares irrita esset oblatio, et apud Americanos te Elestor pene Ietibus obrueret, ad inferiores partes descendamus.

Duces Luciferi sunt

Syrach apud Europeos

[figure]

vel Apud Afros

[figure]
Compare seal of Syriach [sic] within composite seal on page 16.

Satanachi

[figure]

Duces Belzebuth sunt Agateraptar Kymath Et fteruthi

Agateraptar Kymath

[figure]

fteruthi

[figure]
[7]

Duces Elestor sunt serphagathena et Resbiroth.

Serphagathana.

[figure]

Resbiroth.

[figure]
Cp. GV 13.

Alii sunt Demones precipui praeter supradictos sub duce Syrach sunt 18.

1. Claunt.
2. Reschin.
3. Beschard.
4. frimodth.
5. Klepoth.
6. Klio.
7. Mertiel.
8. glithret.
9. Sirchael.
10. Hepath.
11. Segol.
12. humeth.
13. frulthiel.
14. galand.
15. Surgath.
16. Menail.
17. fruthmel.
18. hurchetmigaroth

Reliqui sub hoc duce sunt nihili quippe qui nullam habent potentiam, quod nulla habuerint ex factis merita. Isti autem hos habent potentias, et inter omnes tam Europeos, Africanos, quam Asiaticos, Et Americos, Tales eorum sunt potentiae [8]

1. Claunt in diuitias quos dare, et tollere potest.

Also spelled Claunth and Clahunt below. A: Claunch in divitias, quas dare et tollere potest.

2. Reschin in scientias quas hominibus fundere, et auffere potest. Item ad omnia, quae in Regnis, et Republicis, geruntur - scienda est accommodatas, quippe qui omnia interroganti declaret quouis modo id fieri expostulet.

A: Reschin in scientias, quas hominibus infundere et auferre potest. Item ad omnia quae in Regnis, et rebus pergeruntur scienda est accommodatus; quippe qui omnia interroganti declaret (sic) quovis modo id fieri expostules.

3. Beschard In uentos, Tempestates, Ruinas, Ignes, fulmina, niues, grandines, pluuias omnimodi siue battonibus siue cum sanguine, siue cum lapidibus sciendos, uel compescendas imperium habet.

A: Beschard in ventos, tempestates, pruinas, hyemes, fulmina, nives, grandines, pluvias omnis modi, sive cum bufonibus, sive cum sanguine, sive cum lapidibus ciendas, vel compescendas imperium habet.

4. frimodth In mulieres Imperium habet In amorem et omnes humanas passiones siue coercere siue excitare lubeat, amorem quippe amatae puellae restinguere, uel augere usque ad coitum uolet, mulierem grauidare, grauidam abortire sepius facit.

A: Irimodoh in mulieres imperium habet in amorem, et omnes humanas passiones, sive coercere, sive excitare jubeat, amorem quippe amatae puellae restinguere, vel augere usque ad coitum valet, mulierem gravidare, gravidam abcire saepius cogit.

5. Klepoth mille ciet ludibria si Iubeas aliquid modo choreas si lubeat excitabit cum suis comitibus uestibus ad illa accommodatus ornatus cum sericis, musicam cuiuslibet generis audientibus affinget, ut uera qui credere, possit uidi quandoque cum alapam pretereunti infigentem, ita ut affectus unde proueniret ignoraret. quod si ludendo [9] cartas eius qui tecum ludit scire uolueris tibi in aure sugeret.

6. Klio. terrae motus sciet1 in urbes et domos imperium habet.

L: ciet.

7. Mertiel te subito in aliam regionem, uel locum alterum qualecumque transportabit, et qualemcumque rem uolueris ex aliena regione in presentia transferet unico fere instanti.

8. glithret - Diem et tenebras ut lubebit spectatoribus sentire facit.

9. Sirchael, cuiuslibet animalia generis tibi proponet in qualibet actione placuerit, uel saltantia, uel ambulantia, uel saeuientia suis armis naturalibus scilicet.

10. hepath homines in longinquis regionibus habitantes tibi presentes efficit, siue exercitum, siue imperatorem, siue puellam, amicamque tuam expostulaueris

11. Segol formidanda et prodigiosa monstra effingere ualet, et cuiusmodi excitaueris chimeras tibi effinget.

12. humeth quoslibet libros uolueris afferet.

13. frulthiel, mortuos tibi uel cuilibet uiuos adducet, ut ciceronem quandoque adduxit suam Milonianam declamantem, et Cezarem adstantem.

14. galand quoslibet morbos excitat, luem [10] ueneream, cancros, et cantera, uel etiam curat.

15. Surgath. ad aperiendas clauaturas est idoneus.

16. Menail. Inuisibilem redit.

17. fruthmel. cuiuslibet generis conuiuia apparabit, uina meliora apponet, et cibos delicatiores, et fructus meliores.

18. hurchetmigaroth. sumnia, et uigilias unicuique excitabit.

Ut autem his spiritibus utamur eorum Caracteres scire oportet quibus Inuocantur Et hi sunt.

Clahunt [sic]
[figure]
Compare seal of Claunth [sic] on composite seal on page 20 is slightly more complex.

Reschin
[figure]
Beschard
[figure]
Compare seal of Beschard on pg. 14.
frimodth
[figure]
Compare seal of Frimodth in composite seal on pg. 18 and Fremodth [sic] on pg. 19.
Klepoth
[figure]
Compare seal of Klepoth on page 22.

Klio
[figure]
Mertiel
[figure]
glithret
[figure]
Sirchael
[figure]
hepath
[figure]
Segol
[figure]
humeth
[figure]
[11]
frulthiel
[figure]

galand
[figure]
Compare seal of Galand on composite seal on page 21.

Surgath
[figure]
Menail
[figure]
fruthmel
[figure]
hurchetmigarot
[figure]

Alia et perplurima sunt demonia, quae, etiam sunt precipua sub duce Satanachi sunt 54 quorum 4 sunt principaliora, et nobis magis accommoda, reliquos tacebimus, nihil enim refert inutilia explicare: ipsa quatuor sunt 1 Serguth 2 Heramael, 3 Irmasliel, 4 et Suffugrel, et ad pentacula supernecessaria, ideo de iis in 2a parte dicemus sub duce Agateraptor.

Kymat unus est ex principalioribus maxime notandus scilicet Elelographatel, qui undis et aquis imperat. Sub Duce Rilbirot duo sunt precipui hael et Sergulaf, hael quascumque litteras scribere docet, et quaslibet linguas loqui subito nos facit imo et epistolas secretissime scriptas aperire, et in uerum sensum reducere ualet. Sergulaf quaelibet instrumenta ad faciendum aliquid idonea suppeditat, ut cultrum &c. Item machinas omnis generis ostendit. [12]

horum trium caracteres sunt.

Elelogaraphatel
[figure]
Compare seal of Elelogafatel [sic] on pg. 14.

hael
[figure]
uel sic
[figure]
uel sic
[figure]

Sergulaf
[figure]
uel sic
[figure]

Alii sunt spiritus aerei, sed nullius in hoc libello sunt usus. de iis scriptus est libellus quidam, alii sunt Ignei, qui etiam nullius sunt usus. tandem igitur ut finem huic capiti imponamus, spiritus uel se se uisibiliter nobis communicant, uel inuisibiliter, qui se communicant uisibiliter sunt Terrestres, qui inuisibiliter sunt aerei, nos hoc libello de iis qui se uisibiliter communicant agimus, de inuisibilibus alias enim scripsimus, qui etiam clauicula scribitur. Inuisibiles autem tantos non producunt effectus, hoc autem habent opportunitatis quod in annulo secum geri queant. [13]

Haec dicta sunt de spiritibus, ut melius sequentia intelligantur. Sequitur 1a pars de secretis secretissimis, quorum Catalogus hic est quem promisimus in praeludio huius libelli.

Ut pluat, et ningat, ut fulguret, ut non frigeamus, ut nimio calore non torqueamur, ut aperiamus clauaturas, ut amorem puellae conciliemus, ut amatae puellae concubitu potiamur, ut nummos quoties libuerit habeamus, ut simus Inuisibiles, ut inimicus emoriatur, ut musica audiatur dulcissima, ut demortui uiui appareant nobis et eloquantur.

Cp. A 349-350: Vt pluat, ut ningat, ut fulguret, ut non frigeamus, ut nimio calore torqueamur, ut aperiamus clavaturas, ut amorem puellae conciliemus, ut amatae puellae concubitu potiamur, ut nummos quoties libuerit habeamus, ut simus invisibiles, ut inimicus emoriatur, ut musica audiatur dulcissima, [350] ut demortui nobis appareant vivi et eloquantur.

Ut Pluat.

To make it rain. Cp. GV p. 86.

Accipe aquam marinam, uel marinatam ut postea docebo conficies artifialiter, hac ablue circulum in terra descriptum in medio ipsius circuli pone Eliotropium lapidem, in dextera parte sculpe C baculo scilicet magico cuius constructionem pauci norunt et alibi descripsi Caracter Beschard, et in sinistra parte Elelogafatel, et supra baculum insistens haec uerba pronuntia helelugafaton et uidebis coelum nubibus densatum in aquam resolui. talis debet esse circulus designatus. [14]


[figure]
Compare seals of Beschard and Elelogaraphatel [sic] above.

D D, Circulus est, A, heliotropium B. caracter Beschard, C caracter Elelogafatel E signum siue figura solis.

Ut fiat aqua marina artificialiter accipe aquam fluminis et sale contempera cum lutoque buliendam trade igni per quadrantem horae iniice parum per pulueris pumicis et erit factum, quod faciendum erat.

Ut ningat

To make it snow. Cp. GV p. 86.

Fac ut superius uerum non utere caractere Elelogafatel, sed pone loco illius caracter Luciferi.

Nota obiter quod dum de niue loquimur non alienum erit loqui de glacie, quae naturaliter [15] fieri potest etiam in calidissimis aestatis diebus sic.

Accipe phialam uitream imple aqua calida mediocriter, hanc deinde phialam in puteum usque ad fundum cum corda suspende per horam unam, et quae aqua erat in phiala erit glacies, quod omnes qui uidebunt mirabuntur.

Ex niue etiam candela fieri potest hoc modo.

habe camphoram in longum productam admodum elichnei, et niue circumuolue ut candela niuea uideatur tam colore quam materia, deinde accende elichneum et comburatur, et flammabit, et mirabile uidebitur iis qui nescient potentiam camphorae putantes niuem comburi.

Ut fulguret

To cause lightning.

Habe herbam uocatam lunariam per quindecim dies serua eam in uentre bouis, deinde hac sic utere dum uolueris fulgetra emicare hanc, debes enim esse indutus uestibus ad id idoneis, et baculum magicum sub pedibus tenere Inuocatio talis.

Per nomen Adonay Tetragrammaton uos coniuro spiritus comites Beschard, et te Luciferum Syrich ut eis Iubeas ad carmen accedere, et eorum potentiam mihi ministrare.

Deinde sile per semihoram, postea accendes lucernam cuius elichnium sit ex lunaria [16] confectum, et haec uerba pronunciabis

Errathabacam, Cebathalater, Termuth mox ex lapide fulminis puluere confectum in lampadem immittes, et circulum describes baculo magico in medio lampadem pones, et supra lampadem caracter Beschard describes, infra caracter Luciferi, a dextris caracter Syriach, et omnia deinde arena cooperies, et fulgurabit talis est circulus.


[figure]
Compare seals of Beschard, Syrach [sic], and Lucifer above.

Ut non frigeamus.

In order to not be cold.

Ne frigeamus describe caracter frimodth in pergamo, et mirra suffumiga non thure, deinde baculo magico arrepto ipsum pergamum in igne coniice postquam autem mirrha suffumigatus ex aluminis aqua cum oui albumine [17] distempera, ungi debet mane autem ante ignem donec pergamum sit ustum, et non frigebis.

Ut nimius Calor nos non Infestet.

To not be bothered by excessive heat.

Describe caracter frimodth in pergamo, et thure suffumiga non mirrha, deinde baculo magico arrepto pergamum super glaciem proiice, nec nimius calor te infestabit.

Ad Aperiendas clauaturas Secretum mirabile.

To open all closed things. Cp. GV p. 86.

Accipe magnetem, et supra ipsum lapidem magnetis fac ter signum crucis sancti Andreae, uel duos baculos magicos decussatim impone, et circa magnetem describe circulum, et in circulo inscribe quadratum, et in singulas lienulas pone caracter Surgath, et circa circulum quatuor ramos lunariae ut supra diximus, et haec uerba pronuntia. Facite lampadem prae manibus tenens -

Rechath, Surgath, Menail, Remicheal, Ragadamor, Eschetmuth.
Deinde omnia limatura ferri obrue, et si magnetem tecum feras et ante clauaturas ponas aperientur sine dubio.

Ad Amorem Puellae Conciliandum.

To win over the love of a girl.

Accipe Crisolitum lapidem, et herbam dictam mandragoram, haec duo in puluerem minutissimum redige, et serua ad usum, debes autem habere cyatum ligneum ad agnocasto, et in fundo, [18] uel intus ubicumque uolueris scribere caracter frimodth et tres lunas circa cyatum, deinde cum infundes lac in cyatum haec uerba pronuncia.

Segaloth, frimodth, Eligulath, Erechim, Elemh, Seriuthrath.
sunt autem termina, et uersus simul. postquam uero infuderis lac puluerem supra dictum in cyatum insperge, et pone cyatum in medio circuli, et in cyato describe triangulum, in anguloque trianguli describe caracter frimodth in lunulis autem tribus A B C scribe nomen et cognomen puellae eius qua potiri cupis litteris hebraeis, aut Siriacis, et circa circulum ubi trianguli anguli desinunt scribe tuo sanguine, amoris signum hoc [figure]. uel [figure] et circulum sic confectum dormi per semi horam, et amor puellae in te conciliabitur.

[figure]
Compare seal of Frimodth on pg. 10 above.

Ad Amatae Puellae

[19]

Concubitu Potiendum. Secretum omnino Admirabile.

For love making/coupling. An entirely admirable secret.

Accipe uentrem lupi uel leonis, et igne quoque in ueru scilicet aut patina, et alicui ex animantibus domesticis eius quam cupis commedendum trade post tres deinde dies sacrifica simiam frimodth, altare autem instrues quatuordecim candelis cereis cera autem debet esse nigra, supra autem altare circulum facies puta baculo ad ignem usto in extremitate formam canis inscribes in medio caracter fremodth [sic] inscribe creta rubra, quam rubricam uocant, et supra hunc circulum occide simiam cultro in pectus demisso, et sanguinem accipe in uase aereo, et quoties libuerit amica potieris ipsa ab initio parumper renuente. Sed in fine annuente


[figure]

[20]

Vt nummos quoties libuerit habeamus.

To have coins as often as we please.

Quot nummos habere uolueris, siue cupreos, siue aureos, siue argenteos, siue aereos [*aeneos?], tot circulos rotundos seca ex pergameno duplicato, et simul conglutinato: et [*ut] in utraque parte signum describe monetae quam cupis, fac deinde circulum supra tabulam, et tot fac caracteres Claunth, quot sunt nummi quos habere cupis, et deinde omnes pergameos nummos in altum tanquam cylindrum erige et hoc carmen pronuncia.

A: Vt nummos quoties libuerit habeamus. Quot nummos habere volueris, sive cupreos, sive aureos, sive argenteos, sive aeneos, tot circulos rotundos seca ex pergameno duplicato, et simul conglutinato, ut in utraque parte signum describe monetae, quam cupis, fac deinde circulum supra tabulam et tot fac characteres Claunch (welche vorher vorgemahlet sind,) quot sunt nummi quos habere cupis, et deinde omnes pergamenicos nummos in altum tanquam cylindrum erige, et hoc carmen pronuncia:
Claunth seras catebam
Sygnugth nemth Eranot agam
Serurma serunt erithim.
Clibanot nechin Irebren.
A: Claunch seras catebam / Pignugch nemcheranoth agan / Servima ferunt erichren / Clebanoch nechin trebrero.

Deinde haec iterum cane ad liram ter et dormi per horam supra lectum [*lecto?] de nummis non cogitans, et post horam loco nummorum pergam[en]icorum inuenies nummos tot quales uolueris, hoc ex sequenti figura percipies.


[figure]
Compare seal of Claunth (also spelled Claunt and Clahunt) on pg. 10.

[21]

Ut Inimicus Emoriatur

Accipe cor galli in mense martio nati, et pone in circulo in quo sint tres caracteres galand, et pone supra hos caracteres tres lucernas ex oleo amigdalarum uel sulphuris, et haec uerba pronuncia.

Remaner adhuch
Calemturch archalth
Elestor

Deinde intra tres lucernas et cor galli acu transfige, et inimicus emorietur sine dubio talis est figura.


[figure]
Compare seal of Galand on page 11.

Ut simus Inuisibiles. Secretum Iucundissimum.

To become invisible. A most pleasant secret.

Habe peram, uel crumenam ex pelle cameliontis intus pone tres caracteres unum menail, alterum Syrach, alterum Luciferi, utrosque ex sanguine, cameliontis, uel polypodis: caracter autem Menail debet esse in charta triangulari [22] scriptum: Syrach in quadrangulari, et Luciferi signum in pergamo pentagonaliter scisso: haec tria signa deinde sacrifica cum cameleonte, et undecim candelis ex resina et pice confectis, et quoties hos caracteres tecum attuleris Si dicas harith, Menail, Bathalam eris inuisibilis.

Ut musica Dulcissima audiatur

In order to hear the sweetest music. Cp. GV p. 87.

Musicam quam uolueris audire, in circulo pone supra caracter Klepoth, et cantus per interiectos gemitus haec uerba duodecim pronuncia. Ador, Clepoth, Chelath, Micara, Cabot, Silma, Scirach, Seruchela, Rhtemaron, Surcolten.

Et immediate post audies musicam dulcissime decantatam talis et circulus.


[figure]
Compare seal of Klepoth on page 10.

Ut De mortui uiui Appareant nobis et loquantur. Secretum stupendum et Admirabile.

In order that a corpse appear living and able to speak. An astounding and admirable secret.

[23] Scribe nomen illius quem videre cupis in corio canino sanguine draconis, debet autem esse corium in forma stellae sic.


[figure]

Vel etiam si non habeas corium caninum supra corium uaccinum paratum figura quam vides facies. talis est figura corii uaccini


[figure]

Vel ex pergameno sed figura facienda est difficilis sic.


[figure]

[24] Deinde suffumiga tale nomen ter thure et mirrha et bitumine et cum uersibus sequentibus ter recitabis fruchthiel

fructhiel gelapha
hebiruin Irach Adonay
Reschit ogma
Elchuth mirai Chebaietai.

Deinde concinnabis multa signa scilicet, aut onobricis, aut linguae serpentinae, et cumulum efficies in medio circuli cum caractere frulchiel in capite deinde accendes, et ueniet fructhiel in forma hominis sine manibus nigri in capite et nudi, cui dabis nomen illius quemuis ressussitare per horam et non amplius, et ille dentibus arripies, animaduerte ne digitos amputes dentibus. Saepius stantes momordit et dormientes in circulo, et post horam ueniet homo, quem desiderabas.

finis secretorum.

Sequitur Liber secundus De Pentaculis siue Apparationibus.

In nomine Adonay, Elohim, Tetragrammaton Aliorumque nominum Altissimi.

Sequitur Clauicula Salomonis, siue [25] apertura Secretorum, quae nemini mortalium reuelanda, nisi filiis Diuinae scientiae initentis [*initiatis?] quam Dominus soli seruo suo Salomoni reuelauit a me Isaaco Abenarot in celeberrimo C. S. professore ex haebraica lingua in latinam conuersa, fideliterque recognita, et in lucem caracteribus manu scriptis mandata filiis in arte tantummodo tradita, a qua olim magnus Las - aliique complures doctrinam suam sunt mutuati.

De Institutione Artis
Caput 1um.

In omnibus tuis operibus inuoca altissimi nomen inefabile a quo omnia tam terrena, quam coelestia dependent, quem sp[irit]us tam boni, quam mali colunt, uelimque scias tibi doctrinae hanc artem traditam esse, non ad contemptum Dei, illique seruientium, sed ad illius honorem et gloriam, ad proximi tui utilitatem, et ad proprium usum quando necessitas requirit, uelimque praeterea eam secreto serues, neminique nisi filiis sapientiae reueles, iisque maxime qui timent dominum, qui secreto secreta custodire sciunt, qui corde, et mente puri sunt, uentri non indulgentes nullique corporis uoluptati dediti, qui ab omni hominum societate nisi sapientem se alienare cupiunt, illis denique, qui Iudicio tuo huic arti sunt aptissimi, quod nisi obserues omnia opera tua, arsque propria damno, et periculosa tibi erit.
[26]

Quae operanti In Arte Cognoscenda sunt
Caput 2um.

Sciendum est totam artem dependere a causis coelestibus siue intelligentiis post Deum orbem mouentibus ipsisque principibus regionum coelestium, et elementarium a quibus dependent ceteras omnes inferiores partes ad exigendum uoluntatem superiorum pro filiis sapientiae, quarum numerus non superat numerum orbium coelestium et elementarium, caeterae uero inferiores pene sunt infinitae addictaeque non tantum quibuslibet speciebus huiuscemodi sed etiam cuilibet indiuiduo uocanturque Amathai, quasi seruientes spiritus parati ad obedientiam superiorum, quos non inuocabis, nisi inuocaueris superiores Intelligentias, quaetot sunt ut dixi quot sunt coeli et elementa, uocaturque -

1 Orifiel, 2 Magriel, 3 Uriel, 4 Lamechiel, 5 Pomeriel, 6 Sabriel, 7 Vchariel, 8 Charariel, 9 Panteriel, 10 Araton, 11 Agiaton, 12 Begud, 13 Tainer.

Compare BL Lans. 1202, p. 115.

Quorum ordo et domicilium ut facilius tibi innotescat, subsequenti figura declarabimus. uides sequenti pagina.
[27]

[figure]

gubernantur per / primum mobile - Orifiel / firmamentum - Magriel / Saturnus - Uriel / etc.

1um mobile per Intel. Orifiel gubernatur. firmamentum gubernatur per intelligentiam, quae uocatur Magriel. Saturnus per Uriel. Jupiter per Lamechiel. Mars per Pomeriel. Sol per Sabriel. Venus per Vchariel. Mercurius per Charariel. Luna per Panteriel. Ignis per Araton. aer per Agiaton. Agua per Begud. Terra per Tainer a quibus ut dixi caeteri spiritus tam boni quam mali dependent, suntque parati mandato superiorem, nullumque nomen [28] habent proprium nisi Amalthai, habentque suos proprios principes, quibus Iussu altissimi obedire debent.

Orifiel habet sub se 1000 spiritus. Magriel 9100. Uriel 5000. Lamechiel 4040. Pomeriel 3100. Sabriel 2000. Vchariel 1500. Charariel 500. Pantheriel 200. Araton 150. Agiaton 130. Begud 105. Tainer 100.

De Potestate Superiorum Intelligentiarum.
Caput 3um.

In praecedentibus capitibus diximus de Institutione artis, deque numero ordine, dignitate cuiuslibet Intelligentiae quemlibet proprium orbem mouentes dicendum est Iam nobis de earum potestate quam altissimus illis tribuit, quae supra humanae mentis captum fertur. pro cuius notione dicendum est omnes res huiusce mundi tam naturales, quam diuinas Iussu altissimi illis esse subditas, maximeque scientias, artes, secretaque omnia, quae humana mens excogitare potest, quae ut cognoscas, faciemus amplam diuisionem scientiarum, artium, et secretorum quae habet unaquaque sub se Primumque de potestate Orifielis, quae qod est prope domicilium Diuinum, et est princeps omnium post Deum, ideoque quae diuina sunt habet sub se Iussu altissimi scientiasque [29] diuinas habet, Igitur Theologiam, Methaphisicam, misticam, scripturam, Religionem, Prophetiam, potest facere ut duo corpora sint in uno et eodem loco, et Idem corpus possit esse simul et in instanti in pluribus locis, ut corpus reddatur inuisibile, idque subito, habet presentia, praeterita, et futura, homines illi seruientes reddit Deo beneuoles, docetque illos per suos Amalthai supra dictas scientias, artes, et secreta.

Magriel, quia parum distat a domicilio Diuino quasdam scientias diuinas habet, ut sint Astronomia, Astrologia, Phoenomena coelestia, artem diuinatricem per aspectus, coniunctiones, et oppositiones Syderum, docet compositionem sigillorum, habet politicam artem, docet secreta Regum, principum, et plebeae gentis, ac omnia quae sunt in hominum intellectu, seruientibus illi patefaciet, deponit potentes de sede sua, et quos optat erigit.

Cp. Lans. 1202 p. 117.

Uriel habet sub se geometriam, Arithmeticam, prospectiuam, Magicam naturalem, scientiasque illis subalternantes, dat intelligentiam in instanti harum scientiarum, reddit homines studiosos, reddit uerecundos, uirtuosos, et cuilibet personae amabiles, docet seruientes illi ire inuisibiliter, et uolare per aerem instar uolueris.

Cp. Lans. 1202 p. 117.

Lamechiel physicam artem, diuinandi per somnia docet, proprietates animalium, tam aeris quam aquae et terrae, imperat animalibus ut obediant seruientibus illi, stent, ueniant, [30] quando uocantur, discedant data uenia, facit producere in instanti monstrosa, et portentosa animalia, uitam dat animalibus, mortem uero quando uult, ad uenationes docet terras, facit in instanti transmutationem animalium, ita ut mutabit homines in suem, canem, taurum, asinum, et in quodlibet animal transformabit quando uolet; Idemque transmutatus, si cupit, in pristinam formam reuertetur

Cp. Lans. 1202 p. 117.

Pomeriel, habet sub se pyrotechniam artem ferrariam, et quamlibet fusoriam, artem bellicam, reddit homines bellicosus, martiales, sine timore pugnantes reddit inuisibiles, facit pugnare inuisibiliter, et inuulnerabiliter, redditque homines fortissimos, ita ut solus homo nemine Iuuante totum exercitum possit destruere, docet secreta hostium, et quicquid illis es [*est] in animo, uobis reddit inexpugnabiles, et quando uult oppugnabiles imo faciles captu, idque in instanti.

Cp. Lans. 1202 p. 117.

Sabriel, habet sub se alchimiam, docet transmutationem metallorum, habet artem lapidarium, sculpturam, docet secreta, et proprietates metallorum, lapidum, Imaginum, et morte ad uitam homines sepultos euocat idque in instanti, cursum solis impedit quando uult, meteora mittit deorsum, ut sunt pluuia, nix, grando, tonitrua, aliudque id genus, arma, spectra, exercitus, animalia in aere ecitat [*excitat], reddit homines longeuos, ita ut possint durare perennes in hac uita usque ad 150 annos.

Cp. Sacriel in Lans. 1202 p. 117.

Vchariel, habet grammaticam, Logicam, Et [31] Medicinam, artes omnes liberales, et illiberales, herbarum proprietates quasdamque incognitas docet, nouasque, uiribus quibusdam occultis donatas - quando opus est producet, mortem et uitam quando uult quibusdam plantis dat, easque, Salubres, et insalubres reddit hominibus, sanos facit homines, aegrotosque. idque subito, senectutem aufert, datque Iuuentutem, dat uitam, dat mortem.

Cp. Nehariel in Lans. 1202 p. 118.

Charariel docet artem amandi, reddit homines beneuolos maximeque puellis, et foeminis, dat pulchram prolem, magnam potestatem super foeminas et puellas habet, ita ut solo uisu alliciantur uel aliter, reddit foeminas, et puellas uerecundas, uirtuosas, marittum suum timentes, non leues, ac procliues ac luxuriam, habet uim soluendi, et dissoluendi potestatem genitalem utriusque sexus, dat pulchritudinem, dat foecunditatem, dat amorem, aufertque si uult.

Cp. Chariel in Lans. 1202 p. 118.

Pantheriel habet artem circulatoriam, mercaturam artemque nauigandi, facit hominem lucrosum in ludo, et in mercatura, uincula incarceratorum dissoluit, eosque liberat, ad torturam reddit insensibiles, ita ut facile ex manu Iudicum euadere possint, submersionem nauigantibus impedit.

Cp. Lans. 1202 p. 118.

Araton, habet artes tormentarias, impeditque ne homo ab illis nec ab igne laedatur, facitque ut homo eat securus absque ullo periculo, per flammas, et per ignem potest urere, ignique submitere [32] quicquid uolet, ut domos, Urbes, ciuitates integras, imo totum uniuersum si Deus permiserit.

Cp. Arathon in Lans. 1202 p. 118.

Agiaton habet artem diuinandi per uolucres, imperatque auibus, aerem reddit hominibus Salubrem, redditque pestiferum, si cupit potest facere ut in nubibus homo feratur idque inuisibiliter.

Cp. Lans. 1202 p. 118.

Begud docet artem diuinandi per aquas, eundi ad imum maris, retardat naues quando uult, ducitque nauigantes celeriter quo cupiunt, proprietates piscium docet, et thesauros in mari reconditos, docet presentia, praeterita, et futura per aquam.

Cp. Lans. 1202 p. 118.

Tainer docet agriculturam, reddit agros fertiles, uel infertiles, incerta animalia producit, et interficit quando uult, Thesauros in terra abditos reuelat, terram aperit, et Urbes integras quando uult ingurgitat, diluuium prouocat, auocat quando uult, motus rerum artificialium ligat, ut sunt horrologia, et res omnes quae per aquam, leuitatem, et grauitatem mouentur.

Cp. Tainor in Lans. 1202 p. 118.

Quomodo obtinere possimus Ab Intelligentiis praedictas Scientias, artes, Et secreta.
Caput 4um.

Chap. 4. How we can obtain the preceding knowlege, arts, and skills from the intelligences.

[33] Medium inuestigaturi, quo has scientias artes et secreta imo spirituum familiaritatem, et consortium nobis comparare possimus scire debetis non alio obtineri posse, quam per Inuocationes, coniurationes, exorcismos, superstitiones aliaque mysteria diuina, quae tanquam spiritualia certa quadam simpathia has res ipsosque spiritus nobis comparant, et quia spiritualia in hoc mundo sublunari nisi ope corporalium operaro non possunt et corporalia nisi spirituum, ideoque corporalia cum spiritualibus miscebimus, et quae ad operationes artis erunt necessaria adhibebimus primumque de corporalibus loquemur, quibus utimur ad spiritualia quae sunt ut dixi coniurationes, inuocationes, exorcismi, ac deinde de spiritualibus.

De his quae sunt necessaria ad Inuocationes, Et Coniurationes Daemonum.
Caput 5um.

Chap. 5. Concerning those things which are necessary for invocations and conjurations of the demons.

Necessaria sunt ut diximus praecedenti capite corporalia quaedam ad inuocationes, et coniurationes, sine quibus magister operari minime potest, sunt igitur necessaria circulus, [34] Pentacula, gladius, aqua benedictam uestis, Ignis, Suffumigia, sanguis, uel attramentum, charta uirginea, locus, tempus, de quibus seorsim suisque locis tractabimus, et operantem admonebimus, ut haec omnia supra dicta habeat eaque praeparata antequam operetur, ex - hoc - enim - tota ars dependet primo igitur de circulo

De circulo Caput 6um.

Chap. 6. Concerning the circle.

Operaturus in arte circulum describes in loco electo (quem postea dicemus) cum omnibus his circumstantiis, magnum circulum describes intra quadratum (in quo tu et alter uel etiam duo si uelis contineri possitis in quorum medio consistas si sint duo tecum) illumque diuides in quatuor partes aequales quatuor mundi partibus respondentes intra quem alterum minorum illique concentricum describes cum hoc inefalibili nomine (Adonay) et in quolibet angulo supra dicti quadrati hoc nomen tantum (Agla) scribes, pro cuius faciliori intelligentia hanc figuram apponemus.

[figure,

Note North and South are accidentally reversed here. L has them correctly.

[35]

Postquam circulum rite perfeceris, et nomina sancta apposueris antequam illum ingrediaris aqua benedicta asperges quatuor angulos quadr[at]i dicendo. Asperges me domine &c. dices cum sociis litanias sanctorum, et hanc orationem pronunciabis. Domine conditor coeli et terrae qui per tua sacrosancta mysteria seruis tuis concessisti ut miracula Adessont [*ederent]1 quando opus esset, exaudi nunc preces serui tui, et promissionem tuam confirma, omnemque malignum spiritum ab hoc spiritu expelle, sitque mihi quaeso propugnaculum ac presidium ab omni immunda creatura, sitque tibi laus, honor, et gloria per omnia saecula saeculorum, amen.

1. As L.

De Pentaculo Caput 7um.

Chap. 7. Concerning the pentacle.

Nunc de pentaculo loquemur, quod precipuum est instrumentum artis, sine quo magister operari non potest a quo caetera omnia artis dependent, in quo omnis uirtus ac potestas ab altissimo posita est, a quo omnes spiritus Amalthai, tam boni quam mali operanti obedire cogentur, cuius descriptio ac praeparatio, ut facilius tibi patefiat docebimus te duplex esse pentaculum, quo uti debemus in arte, unum esse uniuersale, alterum particulare, siue ut nostri uocant magnum, et paruum, de utroque [36] dicemus, maximeque de magno, quo nobis Iam opus est. magno pentaculo utimur ad inuocationes, et coniurationes spirituum Amalthai, ad impetrandas scientias, artes, et secreta a superioribus spiritibus, siue intelligentiis pro spiritibus Amalthai, qui magno pentaculo coacti Iussu superiorum parua pentacula et caracteres nobis distribuunt, ut commodius earum rerum cognitionem habeamus, se seque nutu proprio ac sponte nobis offerunt, ut uoluntatem nostram exequantur et nobis obediant, uelimque Scias pro qualibet intelligentia opus esse uno tantum pentaculo eodem fere modo constructo ac preparato ab altero non differente, nisi quod habeat unumquodque nomen Intelligentiae a quo aliquid impetrare desideras, illudque inscriptum in quolibet angulo alterius quadrati pentaculi, ueluti si cupis obtinere scientias, artes, et secreta, imo quemdam spiritum Orifielis nomen, illius aut illius intelligentiae a qua aliquod obtinere cupis, in praedictis angulis sub signabis, ut mox patebit in sequenti figura pentaculi quod ita praeparabis 7 metallorum partes aequales habebis, et cythum sacri [*cyatum succi] helyotropii, et succi Lunariae, miscebisque [37] simul sole intrante in cancrum, illaque omnia fundes per ignem exorcisatum hoc modo.

Exorcizo te creatura ignis per nomina altissimi Ilschias, et Ilchirias, ut omnis immundus, omnisque malignus spiritus a te exeat, fiatque de uoluntate altissimi, qui uiuit, et regnat per omnia saecula saeculorum, amen.

Quo exorcizato praedictam mixturam fundes, fusamque ex igne detrahes solidamque in modum octanguli parabis et mane ante ortum solis tempore caniculae in plenilunio sculpes hoc modo, et haec uerba dum sculpes dicies recitabis.

Ancor, magaras, Ilychys, Eliphlasum, Alhander, Silahirbit, Elamins, Rachmanir, Raphalon, Trehiph, Nassabs, Lhail, Maphut, Muphrad, gemathon, Caibet, Lamother, Vachar.

Pentacula Magnum.

[figure]
[38] Pentacula parua tot sunt quot scientiae artes, et secreta, imo fere innumera, a spiritibus Amalthai nobis dantur non leues, et caracteres ad multa experimenta utiles, quorum erit talis compositio, chartam uirgineam eamque praeparatam habebis, Pentacula uero et caracteres scribes ut uidebis in illo tractatu.

De gladio Caput 8um

Chap. 8. Concerning the sword.

Gladius habeatur ex chalybe confectus longitudine trium pedum, cuius manubrium sit cristallinum hisce caracteribus in plenilunio sanguine humano scriptis insignitum.

[figure]

talisque erit descriptio.

[figure]

Postquam rite eum perfeceris dicetur missa super eo, sicque praeparatum in sinistra manu tenebis stola sacerdotali coopertum dum scilicet circulum ingredieris, et in illo consistes, donec uenerit spiritus coram quibus nudum habebis.

De Aqua benedicta Caput 9um.

Chap. 9. Concerning the consecrated water.

Aquam benedictam habebis, illamque scilicet, qua sacerdotes utuntur, illa asperges quae necessaria sunt ad benedictiones, et aspergendo hunc uersiculum pronunciabis. Asperges me [39] domine hissopo et mundabor, lauabis me, et super niuem dealbabor.

De Veste Caput 10um.

Chap 10. Concerning the garments.

Vestis sit Pontificis, uel sacerdotis, et si fieri potest habeatur uestis illius, qui apud Iudaeos, et marranos dicitur magnus magister, uel sacerdos cum omnibus ornamentis sacerdotalibus, quae omnia benedices aqua benedicta dicendo, Asperges me domine &c. et antequam te indas ueste hanc orationum ter recitabis.

Sarim, machebe, madrus, burchas, Erychai, Curuiram, Sabail, Pameues, grabur, derintay, Styrum, Cramyn, Namonay, Staphies, barahum, Lanigel, gifdey, Lalugol, Damitay, Magoly, Lahul.

De Igne Et Suffumigiis Caput 11um.

Chap. 11. Concerning the fire and suffumigations.

Ignem habebis exorcizatum eo modo quo diximus in capite de pentaculo, suffumigia uero sic compones, Aloes, mirrhae, musci, balzami naturalis partes aequales <aequales>1 miscebis in cratere benedicto cuius operculum sit perforatum illamque compositionem seruabis, et cum opus erit igni exorcizato iniicies, et quae necessaria sunt suffumigabis dicendo hanc orationem.

1. Repetition not found in L or GG.
Domine iniquos odio habui, et legem tuam dilexi, adiutor, et susceptor meus es tu, et in uerbum tuum semper speraui, declinate a me maligni [40] et scrutabor mandata Dei mei suscipe me secundum eloquium tuum et uiuam, et non confundas me ab expectatione mea, adiuua me, et saluus ero, et meditabor in Iustificationibus tuis semper.
Ps. 118 (KJV 119): 113-117.

Sequitur schema crateris.

[figure]


De Sanguine Et Atramento. Caput 12um.

Chap. 12. Concerning blood and ink.

Sanguis quo uteris sit hominis biliosi, uel puellae, cuius temperamentum sit calidum, et humidum, noctuae, et upupae, scorpionis, galli, et bubonis, quem colliges dum tibi opus erit in uaze aeneo fabrefacto tempore coniunctionis martis et saturni. atramentum uero sit uulgare,1 cui miscebis, parum aquae benedictae, et miscendo dices, Asperges me &c.
[41]

1. GG adds: nouum tamen ("yet new").

De charta virginea. Caput 13um.

Chap. 13. Concerning virgin paper.

Chartam Virgineam sic preparabis, membranam, seu pergamenum capreoli habebis gladio nostro eoque preparato occisi sub die radiante luna, idque fiat si fieri potest in plenilunio. supra quam membranam seu pergamenum missa cantetur die natiuitatis christi, et sic preparatum pergamenum seruabis donec tibi opus erit.

De Loco Et Tempore. Caput 14um.

Chap. 13. Concerning the place and time.

Locum eliges ab omni societate alienum si fieri potest, ut in cacumine montis alicuius uersus septentrionem appositi, uel in silua inhabitata, in cuius medio sit aliquod pratulum in quo possis facilius operare, uel si mauis locum aliquem subterraneum, ut caueam uersus septentrionem perforatam, eliges tempus quo operaturus es in Inuocationibus spirituum, sit matutinum ante solis ortum, uel si mauis serotinum ante solis occasum, idque serenum, temperatum, neque nebulosum si fieri potest, habeasque faciem semper erectam uersus septentrionem. hoc te tantum monebimus, ut cum in locum praedictum proueneris illum suffumiges suffumigio nostro recitata oratione.

De Inuocationibus et Coniurationibus Spirituum. Caput 15um.

Chap. 15. Concerning the invocations and conjurations of spirits.

[42] Adhibitis hisce omnibus rebus, et rite praeparatis facile ad familiaritatem spirituum deueniemus, erimusque per illos praedictarum scientiarum, artium, et secretorum possessores modo illos conuocemus et coniuremus hisce sequentibus inuocationibus, quae antequam proferantur pauca proponemus. Antequam ad occultas inuocationes puta ad inuocationes spirituum procedas, debes ieiunare per spatium septem dierum, septies recitando in aliquo loco secreto singulis diebus ieiunii septem psalmos Dauidis, et litanias sanctorum, cum oratione Dominica, idque facies cum magna humilitate imo nudo pectore si fieri potest, et hoc facto operaturus in arte ibis in locum designatum cum sociis adhibitis omnibus quae necessaria sunt ad operandum, ibique circulum praeparabis in modo quo diximus in capite de circulo, eoque praeparato uestem indues sacerdotalem, qualem descripsimus in capite de ueste cum ceremoniis, qua induta munitus gladio in sinistra manu ut iam diximus, et in dextera pentaculo sindone cooperto procedas, et nudo capite circulum ingredieris, et ibi in medio [43] sociorum consistens flexis genibus hanc orationem pronunciabis, in qua continentur 72 nomina sacra omnibus sanctis et misteriis diuinis initiabis ad inuocationes spirituum a Deo concessa.

[in marg:] 72 nomina sacra inuenies folio 97.

You will discover the 72 sacred names on page 97.

Vehuiah, Ieliel, Sitael, Elclniah, Mahasiah, Ielael, Achaiah, Cahetel, Haziel, Hakomiah, Atadiah, Lauiah, Hahaiah, Iezael, Mebaiel, Hariel, [Hakamiah,] Louiah, Caliel, Leuuiah, Pahaliah, Nelchael, Ieiaiel, Melahel, Haiuiah, Nithaiah, Haaiah, Ietathael, Soechia, [Reiiel, Omael, Lecabel Vasariah, Iehuiah,] Lelahiah, Chanakiah, Manadel, Aniel, Hahamiah, Rehael, Iriazoel, Hahael, Michael, [*note dislocation] Vehuel, Daniel, Venaliah, Ielahiah, Scaliah, Ariel, Ahaliah, Michael, [*] Hahasiah, Imamiah, Nanael, Nithael, Melachiah, Poiel, Memamiah, Ieialel, [Harahel, Mizrael, Umabel, Iahhel, Anauel, Mehiel, Damabiah, Manakel, Eiael, Habuiah, Roehel, Iabamiah, Haiaiel,] Mumiah.

Compare Agrippa OP3.25. Vehuiah, Ieliel, Sitael, Elemiah, Mahasiah, Lalahel, Achaiah, Cahethel, Haziel, Aladiah, Laviah, Hahaiah, Iezalel, Mebahel, Hariel, Hakamiah, Leviah, Caliel, Leuuiah, Pahaliah, Nelchael, Ieiaiel, Melahel, Hahuiah, Nithhaiah, Haaiah, Ierathel, Seehiah, Reiiel, Omael, Lecabel Vasariah, Iehuiah, Lehahiah, Chavakiah, Manadel, Aniel, Haamiah, Rehael, Ieiazel, Hahahel, Michael, Vevaliah, Ielahiah, Sealiah, Ariel, Asaliah, Mihael, Vehuel, Daniel, Hahasiah, Imamiah, Nanael, Nithael, Mebahiah, Poiel, Nemamiah, Ieialel, Harahel, Mizrael, Umabel, Iahhel, Anauel, Mehiel, Damabiah, Manakel, Eiael, Habuiah, Roehel, Iabamiah, Haiaiel, Mumiah

hac oratione rite, et cum magna deuotione pronunciata, erectus uersus septentrionem Inuocabis eo intelligentias orbium motiuas, et illam precipue nominabis a qua aliquid impetrare desideras, et sic procedes.

Inuoco uos o Intelligentiae totius mundi Altissimi Iussu gubernatrices, per haec sacrosancta nomina, quae Deus reuelauit seruis suis [44] ut implorarent auxilium a uobis tempore necessitatis, inuoco uos, et deprecor per sacrosancta mysteria diuinae Trinitatis, ut mittatis ad me per seruos uestros Amalthai a quibus obtineam Iussu uestro quod cupio, et dum fient presentes impediatis ne mihi et sociis terrorem incutiant, ueniantque, et appareant prediti pulchra, et decenti forma, et figura puta humana, uel animalis alicuius non ferocis, et uisu horribilis, sed mitis, et sociabilis.
A, pp. 352-353: Invoco vos Intelligentias [353] totius mundi jussu Altissimi gubernatrices, per haec sacrosancta nomina, quae Deus revelavit servis suis, ut implorarent auxilium a vobis tempore necessitatis. Invoco vos et deprecor per sacrosancta mysteria divinae Trinitatis ut mittatis ad me per servos vestros Amalchai a quibus obtineam jussu vestro quod cupio etc.

Hac dicta inuocatione sacrificabis gallum gladio praeparato in nomine intelligentiae, quam inuocaueris, et sacrificatum igni exorcizato combures, et cineres colliges, et in uino recenti, (cui miscebis parum aquae benedictae) cum sociis bibes, et dum biberis haec uerba dices.

Gogmagog capimus, Gogmagog bibimus, Gogmagog uincimus.

quibus peractis gladium tenebis in sinistra manu coopertum, Pentaculum uero in dextera, et uersus orientem erectus haec uerba proferes

Haiah, haiah, nos facti ad imaginem, et similitudinem Dei altissimi, cui uobis ab aeterno mandatum est obedire a quo et a uestris principibus potestatem, et authoritatem supra uos impetrauimus. Coniuramus uos per illum cui magnum nomen est Tetragrammaton, et per [45] uestros principes quorum estis Amalthai, ut fiatis nobis presentes, et creaturae uisibiles, absque tremore, et murmure, et mandatis nostris obediatis, coniuramus uos ut non moremini per hanc orationem magna uirtutis.

tunc dices orationem praecedentem, in qua continentur 72 nomina sacra, illaque peracta in 4 mundi partibus in circulo tuo denotatis sibilabis. quod si nihil tibi et sociis appareat, coniurationem precedentem reiterabis, cum hac sequente.

Coniuro uos Daemones per nomen sanctum Adonay, per nomen Elohim. per nomen Ischiros, et Ischirioth, per nomen Saday, et Mattation. per nomen Gog et magog, per sedem sacram in qua sedet sanctus sanctus sanctus dominus Deus Sabaoth, et per inefabilia nomina On et el, et per hanc orationem, Ancor, Carmenis, Cachrio, Suteram, Ilichies, policeps, Dociami, Lalastai, bacamen, Agiami, Tembal, Barah, faralgar, monsfaras, Bofgur, falalas, malmar, Delebaci, Acham, ut appareatis mihi, nobis uisibiles, pulchra forma dotati.

His dictis tunc subito audies clamores, cantus, uariaque instrumenta musica pulsata cum timpanis et psalteriis, incensos ignes coram te, et sociis uidebis, te et socios firmabis, ne illos inuadat timor, post quas apparitiones formas complures uisibiles uidebis, uel hominis, uel alicuius animalis domestici, et sociabilis, quibus [46] Pentaculum ostendes dicendo.

ecce uestram condemnationem, nolite fieri rebelles, et inobedientes, quibus rite peractis tibi respondebunt.

Pete et Iube, quia missi sumus ad obedientiam et uoluntatem tuam exigendam. Petesque ab illis quicquid uoles, et impetrabis, eosque interrogabis, qui sunt sub mysterio intelligentiae a qua aliquid tibi concedi exoptas, dabuntque tibi pentacula, caracteres, aliaque necessaria ad acquirendas scientias, artes, et secreta quae scire, et habere desideras, imo semel ipsos tibi offerent, ut te ducant quo uoles, nunquam te derelinquent si sit tua uoluntas, ibisque securus sine timore et periculo, et operaberis post illos uisibiliter, et inuisibiliter, fideliterque mandata tua exequentur; de his hactenus sequentur experimenta.

De Experimentis Caput 16um.

Chap. 16. Concerning the experiments.

Difficiliorem partem artis nostrae in praecedentibus capitibus tetigimus, omnesque artes, operationes quas si rite peregeris mirabilia facies quibus inter mortales Immortalis uideberis, deueniesque tandem ad summam illam perfectionem, quam antiqui nostri sapientes habuerunt.

Restat nunc ut de experimentis loquamur, et doceamus quomodo acquiri possint Pentalis, caracteribus, et ui uerborum, primoque de experimentis, [47] quae ad Orifielem pertinent, et quomodo nobis comparare possimus per pentacula, quae debent fieri secundum institutionem nostram in charta uirginea praeparata eo modo quo superius diximus.

De Pentaculis

Orifielis.

Ad Acquirendas scientias - Orifielis


[figure]

Cantetur supra hoc pentaculum missa sanctae crucis, et obtinebis amplam cognitionem harum scientiarum Orifielis, si dum legis libros talium scientiarum in dextra parte capitis suspendas.

Ad Acquirendam Prophetiam.

[48]

[figure]

fiat hoc pentaculum die sancti Ioannis et fer tecum, et quando uoles profitabis.

Ut homo Reperiatur In Pluribus Locis.


[figure]

Hoc pentaculum compones die Iouis hora dominationis suae, habebisque semper tecum, quia hominum insidiis auersatur, magnaeque est uirtutis, ut te docebit experientia.

Ut Duo Corpora Sint In Eodem Loco.

[49]

[figure,

Hoc pentaculum compones die mercurii hora suae dominationis, habebisque semper tecum, et cum uoles operari collocabis sub solea calceamentorum tuorum et uidebis.

AD Inuisibilitatem.


[figure:

Scribatur hoc pentaculum sanguine noctuae die lunae ante ortum solis, fiesque per illud inuisibilis, modo nudum teneas in manu, uisibilis uero si illud cooperias, et haec uerba proferas, gog illa gog fio inuisibilis.

Ut Scias Praesentia, Praeterita, Et futura.

[50]

[figure,

Ieiunus spatio trium dierum dum cubas hoc pentaculum sub tuo puluinari collocabis, et in sumno per reuelationem habebis praesentia, praeterita, et futura, quae desideras.

Pentacula Magrielis

Ad Acquirendas scientias Magrielis.


[figure]

Hoc pentaculo composito dum luna Eclypsatur sub nostro horisonte, scientias omnes, et artes Magrielis acquires tributas, si legendo, et studendo illum tecum habeas.

Ut Scias Quidquid Est In Intellectu hominum

[51]

[figure:

Si tecum feras subdie radiante luna, hoc pentaculum, uocem audies, qua scies omnia, quae scire desideras illius, cuius secretum uis patefieri tibi aperietur.

Ad Acquirendos magnos honores.


[figure:

Hoc pentaculum debet fieri sole existente in signo leonis, quod factum inuolues in panno serico semperque tecum feres dum scilicet reges, principes, et magnates comitaberis, a quibus sine dubio magnos honores obtinebis.

Pentacula Urielis

Ad Acquirendas Scientias Et Artes Urielis.

[52]


[figure]

Hoc pentaculum debet fieri die et hora dominationis Saturni, illudque si tecum habeas, scientias, et artes Urielis obtinebis, fiesque uerecundus, uirtuosus, studiosus, et cuilibet personae amabilis.

Ut Volare Possis Per Aerem, Et Inuisibiliter Si Cupis.


[figure:

Hoc pentaculum compones die sanctissimae trinitatis, et in honorem illius missa cantabitur, et cum uoles [53] operare per illud, haec uerba pronunciabis, Chalolosam

Pentacula Lamechielis

Ad Acquirendas Scientias Et Artes Lamechielis.

[figure:

Hoc pentaculum fiat die et hora natiuitatis christi tecumque feras, et uidebis operationes mirabiles.

Ut acquiras omnia quae Voles A Lamechiele, Eaque, Quae In Illius sunt Potestate.

[figure:
[54]

Hoc pentaculum fiat sole intrante in capricornum, et per illud acquires omnia arcana, quae sunt in potestate Lamechielis.

Eiusdem Lamechielis Pentaculum, Quo animalibus Poteris Imperare.

[figure:

Hoc pentaculum scribes sanguine bufonis, tempore ingressionis solis in Sagittarium, illudque sic praeparatum tecum feres, dum scilicet operare uoles, omniaque animalia, quae desideras mandato tuo parebunt, et mira per illud super animalia operaberis.

Pentacula Pomerielis

Ad obtinendas Artes Pomerie<rie>lis

[55]

[figure:

Hoc pentaculum scribes sanguine Upupae die Iouis tempore suae dominationis, tecumque habebis dum artes pomerielis obtinere uoles.

Eiusdem Pentaculum magnae Virtutis.


[figure]

Hoc pentaculum scribes sanguine galli, tempore coniunctionis martis cum sole diligenterque [56] seruabis, quia magnae est uirtutis, etenim per illud fies bellicosus, martialis,et sine timore fiesque per illud si tecum habeas inuulnerabilis, et hostibus terribilis.

Eiusdem Pentaculum magnae Virtutis.

[figure:

Hoc pentaculum scribes in plenilunio tecumque, portabis in bello alligatum in brachio dextero, et quando uoles pugnabis inuisibiliter, modo dicas haec uerba. (quinquies millies et 7em) fiesque per illud fortissimus, ita ut si uelis totum exercitum hostium solus nemine iuuante destrues, omnesque hostium machinationes, et quisquid illis est animo per illud cognosces, et urbes quas cupis fient oppugnabiles, uel inexpugnabiles

Pentacula Sabrielis

Ad obtinendas Artes Sabrielis.

[57]

[figure:

Hoc pentaculum scribes hora dominationis suae die ueneris, illudque serua, quia per illud habebis dum uoles cognitionem omnium artium, quae sunt sub sabriele.

Eiusdem Pentaculum Ad Resurrectionem mortuorum.

[figure:

Hoc pentaculum scribes sanguine Upupae, super quo cantetur missa die mortuorum, et dum uoles operare corpora mortua tanges pentaculo, et uidebis mira.

Eiusdem Pentaculum Magnae Efficaciae.

[58]

[figure:

Hoc pentaculum scribes in oppositione solis, et Lunae, et dum uoles operare, in uas plenum aquae benedictae iniicito (?) illud, quo facto pete quod uoles, et habebis, miraque per illud facies, cursum solis impedies si cupis, meteora mittes deorsum, et in aere prouocabis.

Eiusdem ad longeuam uitam.

[figure:

Hoc pentaculum scribes dum sol perlustrat libram, illudque tecum feres, quia per illud longeuam uitam obtinebis.

Pentacula Vcharielis

Ad obtinendas scientias Et artes Vcharielis.

[59]

[figure:

Hoc pentaculum scribes die martis summo mane ante ortum solis, illudque tecum habebis, dum scientias et artes Vcharielis addiscere optabis, easque subito impetrabis.

Eiusdem Pentaculum Magnae Efficaciae.

[figure:

Hoc pentaculum scribes die mercurii, et hora eius tecumque portabis, quia magnae est uirtutis, mira enim operatur supra hominibus, sanos facit aegrotas si cupis, modo eos dicto pentaculo tangas, & tangendo eorum nomina pronunciabis, dat senectutum, [60] uel iuuentutem cui uoles, dat morbum, uel uitam si cupis.

Pentacula Charielis

Pentaculum ad amorem Conciliandum.

[figure:

Hoc pentaculum scribes sanguine Galli sacrificati tempore oppositionis ueneris cum marte, supra quo cantetur missa die sanctae Mariae magdalenae, sicque praeparatum seruitur dum opus erit, quia magnae est uirtutis ad amorem conciliandum precipue feminarum, et puellarum, et dum uoles operare tanges eo feminas, uel puellas, quo facto pete ab illis quidquid uoles, et obtinebis, neminem praeter te illae amabunt si cupis.

Eiusdem Pentaculus ad ligandum.

[figure:

[61] Hoc pentaculum fiat die uigiliae sancti Ioannis baptistae in occasu solis sic praeparatum, habet uim soluendi, et dissoluendi potestatem genitalem utriusque sexus, modo eo tangas personam, quam desideras solui, & dissolui, & tangendo dicas, uolo Iam solui, uel dissolui in nomine Middatho, uel aliter si personae sint absentes poteris hoc modo ligare, uirgam lupi accipies et in ea pentaculum ligabis, et dices ut hoc pentaculum ligo, sic talem ligari cupio, et uidebis effectum.

Pentacula Pentherielis

Ad Ludum et mercaturam.

[figure:

Hoc pentaculum factum sabato sancto, docet omnes artes Pantherielis, facit hominem Lucrosum in ludo, et in mercatura si tecum feras.

Eiusdem Pentaculum Ad liberandum Incarceratos.

[figure:

[62] Hoc pentaculum fiat die sancti Claudii, eaque die cantetur missa super eo, seruabisque illud sic praeparatum, quia magnae est uirtutis, uincula incarceratorum dissoluit, si eo tangantur, redditque eos insensibiles ad torturam, si secum habeant.

Eiusdem Pentaculum submersionem Impediens

[figure:

Hoc pentaculum fiat in plenilunio, tecumque feres, dum nauigabis, quia impedit non tantum submersiones sed etiam mare paratum, et tranquillum facit.

Pentaculum Araton.

[figure:

Fiat hoc pentaculum die Saturni, hora dominationis suae, et sic praeparatum omnem ignis laesionem impedit, si tecum feras, poterisque ire securus sine periculo [63] per flammas, et per ignem, non secus ac per aerem, tutusque ibis per omnia incendia.

Aliud Pentaculum Eiusdem.

[figure:

Hoc pentaculum factum dum Sol ingreditur in Leonem incendia prouocat in omni loco, quem comburi desideras modo eo tangas locum, et haec uerba recites, (ortas, orcas, orlas, Gimelec) nec eo utere nisi tempore necessitatis.

Pentacula Agiaton

Pentaculum magnae Virtutis.

[figure:

Hoc pentaculum fiat die sancti Geruasii, et eo die cantetur missa super eo ante solis ortum, et tecum feras, et haec uerba proferas eo, in nomine Argidam, [64] Margidam, Sturgidam, et uidebis te subito eleuatum in nubibus, et inuisibiliter si cupis.

Pentacula Begud

Pentaculum magnae virtutis.

[figure:

Hoc pentaculum fiat, dum luna, et Saturnus se inuicem aspiciunt, et sic praeparatum seruabis, quia magnam habet uirtutem super aquas, per illud enim omnia uidebis in aqua qua desideras tam praeterita, quam praesentia, et futura, super aquas ambulabis, descendesque inimum maris, si cupis, nullumque aquarum periculum subibis.

Aliud Eiusdem Pentaculum

[figure:

[65] Hoc pentaculum fiat sanguine noctuae tempus dum erit nubilosum, eoque ita praeparato nauium nauigationem prouocabis, uel impedies si cupis, idque celeriter, si tecum illud feras thesauros in mari recondito reperies, modo in illud descendas munitus praedicto pentaculo.

Pentacula Tainer
Ad obtinendas Artes Et Secreta Tainer.

[figure:

Fiat hoc pentaculum hora matutina, die beatae uirginis ante Solis ortum, seruesque sic praeparatum, quia per illud obtinebis omnes fere artes, Et Secreta Tainer, Thesauros reconditos in terra reuelat, aliaque permulta quae Tainer possidet.

Aliud Eiusdem Pentaculum.

[figure:

[66] Hoc pentaculum factum die lunae hora suae dominationis motus omnium rerum artificialium ligat, modo eo illos tangas, et dicas haec uerba - (uos ligo in nomine soc non, soc non, soc non, amen.[)] finis.

[figure]
Compare H sigil of Michael.

Incipit Liber Tertius Clauiculae Salomonis

ubi abstrusiora artis magicae praecepta in compendium redacta sunt in gratiam eorum, qui curiosis magis operationibus addicti sunt scripta a sapientum omnium sapientissimo Magosopho Salomone, item diuinissimo omnium naturae arcanorum scrutatore, quoniam in arte nostra plus iuuat praxis, quam speculatio, ideo nos tantum pauca de spirituum natura, potestatibus, et ordine praemittemus, itemque eorum caracteres, saltem principalium subiiciemus, deinde totus in praxim me conuertam, hinc nobiliora huius artis experimenta explicabuntur, quorum omnium effectus mirabiles certe et stupendi non sine magno artis huius honore, et utilitate experienti prodesse ipsumque delectare poterunt omnia autem, quae in hoc libro traduntur silentio teneas, secreta enim sunt et rara, et magni momenti, quae non nisi doctis huius artis admiratoribus Philomagis reuelanda sunt.

Scias igitur omnia mundana ab intelligentiis regi et illis aliquo modo subdita esse, quinimo ipsas res suarum intelligentiarum naturam sequi, quippe quae imperium omnium teneant, ut autem melius intelligas [67] quid sit, Intelligentiae, genii, siue spiritus sui naturam sequi, nota quod totidem sint species intelligentiarum, quot rerum. Deinde unicuique numero, sua quoque numero praeest intelligentia. Res autem sunt mortales, et mutationi, corruptionique subditae, intelligentiae immortales, et a mutatione, corruptioneque alienae, rebus itaque pereuntibus, non itidem pereunt earum spiritus. mortuo Achille - non periit eius genius, remansit, et forte idem postea fuit genius Alexandri magni .

Intelligentiae autem quaelibet in sua specie, uariis bonitatis, dignitatis, uirtutis, uitii, et caeterarum qualitatum, quae in ipsas cadere possunt gradibus distinguntur. Geniorum uerbi gratia (sunt enim genii Intelligentiae humanae) quidam sunt sapientes, imo et sapientum quidam plus, minusque sapiunt. Sic socratus genium Epicuri genium superasse dici poterit. quidam sunt fortes, itemque ex illis hic pluribus, hic paucioribus pollet uiribus, sic Alexandri magni Genius Darii Genio fortior, itemque Paridis Genius licet superiori tamen ipso Achillis ignobilior fuit. quidam industrii pariterque eorum non aequalis est industria, Genus enim Parrasii Genio Zeuxidis fuit peritior &c.

Ipsae autem Intelligentiae, non sorte nec ad libitum hoc uel illud indiuiduum sibi assumunt: Superioribus enim ancillantur inferiores, nihilque nisi coelestium Angelorum decreto moliuntur sublunares Intelligentiae quomodo autem superiores intelligentiae omnia haec [68] inferiora gubernant uideas. Hae Intelligentiae, de quibus iam diximus sunt particulares, et quae rebus ipsis particularibus adsunt, et quodammodo iungi affectant, itaque omnium infimae. Coelestes illa sunt intelligentiae, (omnium uidelicet astrorum) quarum potentia immensa est, maximeque pura, et efficax, quippe quae ab illo primo, et indetinente principio Deo immediate profluunt, inter autem ipsas supremas, infimasque intelligentias sunt et mediae ferme infinitae, quarum maxime usus est in magia. Suprema enim quaeuis Intelligentia, uerbi gratia Angelus Mercurii innumeros habet satellites. Ipse Angelus instar Regis omnibus illis imperat, et pro uaria inferioris materiae dispositione modo hoc modo illo utitur, ut influendas ab ipso facultates in diuersa subiecta diuersarum facultate, capacia inspergat. Ne enim ignores quomodo et uariis planetarum aspectibus, et diutosa coeli constitutione uariae oriantur in natura dispositiones tam ad agendum, quam ad patiendum ipsa autem naturae inergia actuatur per primam mediamque intelligentiam. uerbi gratia Raphael Angelus mercurii natum prudentem, et ingeniosum Astrologum. posterior tandem genius qui est ultima et infima Intelligentia magis uel minus doctum in astrologia efficit. uides igitur tres esse ordines. infimus ordo est influentiarum particularium, quae corporibus sublunaribus uniuntur per necessitatem naturalem. Secundus est medius ab illa unione naturali alienus a quo proxime infimus [69] dependet, et tales intelligentiae sunt prompte agiles utpote nullam cum corporibus sublunaribus communionem habenttes ipsae tamen dependent a supremis, quae a suis orbibus ne momento quidem absunt, et tali ratione materiae illi coelesti uniuntur qua inferiores intelligentiae sublunari sunt ergo tres ordines spirituum, Coelestes, medii qui proprie spiritus, et sublunares siue particulares Influentiae. De coelestibus pauca, De mediis plura, de sublunaribus particularibus nulla fere dicemus, nec etiam absolute agunt in sua corpora, sed tantum per obedientiam. Item non uniuersales in plura subiecta, sed particulares unitantum corpori uires imprimunt, tot sunt coelestes intelligentiae quot astra, praecipuae sunt planetariae, et ideo terrae proximiores a suo opifice constitutae sunt, inter ipsas sol, et luna uaria secundum anni tempestates nomina sortiuntur, quae licet omnibus nota sint hic tamen pro tironibus subscribere placuit.

Nomina Intelligentiarum
Solis Et Lunae

Vere: Sol Abrahim - Luna Agusita.

Æstate: Sol Arthenay - Luna Armatus.

Autumno: Sol Abragini - Luna Matasigais.

Hieme: Sol Communtal - Luna Affaterim.

[70] Praeter autem suas particulares intelligentias habent ut et reliqui planetae suas ordinarias intelligentias quarum uirtutes, nomina, et caracteres tibi subiicies

De Intelligentia Solis

Nomen Michael.

Caracter.

[figure]
Compare H sigil of Michael.

Virtutes

Habet uim maximam in relinquas intelligentias, est enim princeps omnium quotquot sunt spirituum, facit homines magnanimos, prudentes, fortes, honorum, et dignitatum appeterotissimos, Iustitiae obseruantissimos, amicitiae custodes, fides incorruptae, religioni addictos, praeter omnia magnum in diuitias imperium habet, imploratur ad aurum, gemmas, diuitias, nummos, gratiam, et beneuolentiam apud magnates impetrandam, honores assequendos, amicitias apud inimicos stabiliendas, infirmitates abigendas. tamen ab hoc spiritu nihil mali, alitiamus enim est et bonus bonis, et bonus malis, de spiritibus qui illi subsunt postea uidebimus.

De Intelligentia Lunae

nomen gabriel

Caracter.

[figure]
Compare H sigil of Gabriel.

Virtutes

[71] Nemo est qui ignoret maxime humidam esse lunam, eius intelligentia in humida quoque imperium habet, reddit homines contumaces, uanitatibus addictos, obtusi ingenii, pusillanimes, uilisque et humilis animi, tardos in negotiis et supra omnia phlegmaticos. Zephirus subditus est intelligentiae lunae, imploratur ad argentum assequendum, ad humiditatem in haec inferiora influendam ista intelligentia cum Angelo Mercurii concurrens, et implorata metamorphosim quamcumque molitur, modo nos inuisibiles, modo in leonem, modo in lupum, modo in ignem, arborem, uel alius simile transformans, quin et res quae non sunt tibi, uel quibusue adstantibus non sine magna omnium admiratione propones, coniurum uerbi gratia, puellam, amicum absentem, nummos, superbum palatium &c. Sed omnia erunt delusio, et falsa, apparentia per lunae satellites, de quibus postea dicemus, molites (-?).

De Intelligentia Martis

nomen Samael.

Caracter.

[figure]
Compare H sigil of Samael.

Virtutes

Per Samael omnia prompte, et sine timore peraguntur efficit omnes generosas confortanda, et calefaciendo cor, sepius iracundos, et sibi minime temperantes homines reddit, uindictae cupidos, uehementes, manu temerarios, sis plus decet calefaciat sine metu in pericula quaeque sese precipitant martiales, et differunt gratiosi [72] Solares a gratiosis martialibus in eo quod solarium gratiositas sit cum Iudicio contemperata, et cum quodam grauitate, martialium uero ab omni Iudicio aliena, imo et rationi aduersatur. huic comes est leuitas, temeritas, impatientia, Iactantia, passionumque omnium ferme penitus emersa oeconomia. Si uero intelligentia martis debiliter influat, id est remisse calefaciat, tunc facit turbulentos, rixosos, effusores sanguinis, aliena, suaque destruentes, latrones, erga Deum irreuerendes, discordiarum auctores, arrogantes, seditiosos, malisque legibus obtemperantes. subsolanus uenter est quo plurimum gaudet Samael. imploratur ad rixas inter amicos, ciues, domesticos, fratres, filios, et parentes excitandas, discordiam inter principes grassandam, mortalitatem, bella, combustiones, et caetera hostilia acta in prouinciam quamlibet iniicienda, numerum quemlibet militum inuocatus dabit, inimici per illum occumbunt, galli sacrificio plurimum gaudet, gallique cor mense martio nati pluribus magis artibus, et precipue ad inimicos occidendos inseruit, apparet aliquando sub hac figura.


[figure]

De Intelligentia Mercurii.

[73]

nomen Raphael

Caracter.


[figure]
Compare H sigil of Raphael.

Virtutes

Per Raphael omnia ingeniosa dolosa, docta, et artificii plena, reddit homines ingenii acumine excellentes, omnium artium et scientiarum capaces, sagaces, solertes, studiosos, cum dexteritate omnia peragentes, poetas, mathematicos, astronomos, eloquentes, pictores, sculptores, inuentores nouarum artium, si minus influat cautos, et nimis dolosos reddet malis artibus addictos, malitiosos, mendaces, de fallendo proximo perpetuo cogitantes, dissimulatores, perfidos, et cum quadam agilitate fraudes suos in usum reducentes, falsarios, insidias struentes, aleatores in qua arte uafri euadunt, modo, ergo potenter in haec inferiora agit optatos producit effectus, imo corpori agilitatem ad fallendum, et dedendum influit, ab illo circulatores, prestigiatores, schoenobantes, Petaurista, saltatores, pantomemi, gesticulatores, histriones comredi adiuuantur, omnesque suas subtilitates Soli Raphael et suis subditis debent, imploratur ad quaeuis metalla assequenda, praeterita, et futura reuelanda, omnes scientias, artes, industrias nobis infundendas unum in aliud transmutandum, in bouem equum, homines in asinum, lupum, porcum, aquilam &c. illius tandem ope in rei cuiusuis cognitionem deuenimus, exeticorum regnorum acta cognoscimus, in speculo magica ratione preparato, cuiusuis rei ueritatem oculis proponet, [74] si uxor sit adultera, ipsum cum adultero latentem aspicies, si prelium inter duos exercitus sit committendum, ita bene omnia uidebis ac si in ipsa pugna esses, puellae cuiusuis puta dominae tuae effigiem tibi proponet subtilior, et agilior est, reliquis coelestibus intelligentiis Raphael, ipsi sacrificia et uulpe placent, item apum, formicarum oblatione (sunt enim mercurialia ista omnia) delectatur.

De Intelligentia Iouis

nomen Sachiel.

Caracter.


[figure]
Does not much resemble H sigil of Sachiel.

Virtutes

Sanguineus est Sachiel, ideoque naturae humanae maxime consentaneus facit honestos, religiosos in superstitionem uergentes, boni temperamenti, et consequenter bonae indolis, & animi, moderatos in omnibus animi pathematis, beneuolos, liberales, fidos, amicos, facetos, uel potius facetiarum amantes, Iouialibus ergo tranquilla, et serena frons est. Si minus influat Iupiter superstitiosos omnino facit animos & timidor naturae, prodigos, superbos, negligentes, simulatos, amicos facetos, sed stultos reddit homines, tandem remissa [75] eius influentia ignobilis est. In medio summae, remissaeque influentiae consistit medium quoddam, hi quibus taliter influit Sachiel, magiae plurimum addicti sunt, &c. astrologiae diuinatrici, negromantiae, physionomiae, chiromantiae, et reliquis artibus, quibus futura predicuntur, antequam ergo te magicis artibus initieris huic te deuoueas, magnum enim in his rebus progressum facies, site Iupiter media uirtute suae influentiae inspexerit. imploratur ad laetos, hilaresque homines reddendos, lites pacificandas, item eius ope inimici mitigantur, ualet etiam ad mulierum amorem conciliandum. Sed plus Venus quam Iupiterin his rebus potest, per Venerem enim concubitum, per Iouem autem id solum consequimur, quod nostrae consuetudinis dulcedine pellectae perpetuo nostri desiderii consortio teneantur.

De Intelligentia Veneris

nomen Anael.

Caracter.


[figure]
Does not much resemble H sigil of Anael.
[76]

Virtutes

Spiritus Anael gratissimus est et omnium fere dulcior, reddor homines uenustos, laetos, formosos, misericordes suauibus moribus imbutos, benedicos, precipue autem pronos addictosque omnibus generibus uoluptatum, mulieribus genio musicae, choreis, comediis, tandem deliciarum omnium amantes reddit, ipsa autem propensitas ad libidinem est precipuus Anaelis effectus, imploratur autem ad mulieres alliciendas ad concubitum, ipsos enim ita in luxuriam excitat, ut uix priori attrectamento resistere possint imploratur etiam pariter ad matrimonia facienda, delectatur potissimum sacrificio columbarum, passerum, reliquorumque animalium uenereorum, coreorum ad eroticas passiones plurimum Iuuat.

De Intelligentia Saturni

nomen Cassiel.

Caracter.


[figure]
Compare H sigil of Cassiel.

Virtutes

Hi quibus Cassiel dominatur, sunt graues, profundi Ingenii arcanorum naturae naturae scrutatores, frigidi, melancholici, taciturni, solitarii, moestitiae addicti, laborum patientissimi ut et asinus, qui inter bruta patientissimus [77] et saturninus est, frigidique temperamenti, timidique sunt saturnini homines, auari, liuidi, maligni, et insidiatores precipue dum minus influit, pigri, deceptores, inculti imploratur ad discordias seminandos odia, mentis cogitationes quemlibet interficiendum, et quodlibet mutilandum membrum &c. Et haec de spiritibus planetariis dicta sufficiant, nunc ad medios eorumque satellites me conuertam.

De spiritibus mediis siue Satellitibus Supremorum.

Caracteres sunt signa latentia diuinitatis alicuius, quae ab ipsis spiritibus per reuelationem traduntur, et ex inde uim habent ab ipso spiritu tradente impressam ad tales effectus producendos, sub nomine caracterem comprehendo et sigilla, et imagines, licet ea potius dici possint caracteres compositis spiritus autem primam uim ipsis caracteribus imprimunt. Nota autem quod operatio quaeuis per caracteres nulla est nisi prius inito foedere, aut promissa fide uel obedientia spiritibus, Caracteribus autem adhibenda sunt fumigationes, oblationes, sacrificia, ut eorum ueritas occulta in actum, usumque reducatur. Pentacula sunt etiam caracteres appositi, et signa quae nos a malis ruentibus preseruant, de quibus postea ample tractabimus. Habes itaque in sequentibus precipuos supremarum septem intelligentiarum satellites, et in quibusdam locis sub qua figura se se uisibiliter reddunt, et nobis apparent quando inuocantur. Notabis etiam, quod spiritus superiores figuram accipiunt humanam, satellites raro, sed sub bestiarum imaginibus se pandunt.

Spiritus Solares.

Spiritus Solares tunc aderunt tibi in inuocatione, quando te aliquantulum sudore consperseris fabriel, Et [78] Ustael precipui sunt omnium. Fabriel diuitiarum directionem, Ustael uero beneuolentiam, et apud magnates gubernationem habet. Turnel officium est gemmas dare.

fabriel

[figure]

Masgrabiel.

[figure]

Ustael.


[figure]

Aiel.


[figure]

[79]

Sapiel.


[figure]

Tumael.


[figure]

Capabali.


[figure]

Spiritus Lunares.

spiritus lunares molli ut plurimum apparent corpore, colore instar argenti, signum erit eos adesse quando madidus erit circulus. Madriel argentum tenet. Ianael pluuiam, grandinem, niuem, in haec inferiora infundit. Anael metamorphosen spiritus est, et cum nos inuisibiles reddere uolumus inuocandus. Ustael conuiuiorum festorumque superbo apparatu adstantes deludet.

Madiel.


[figure]

Ianael.


[figure]

[80]

Anail.


[figure]

Zatael


[figure]

Vetael.


[figure]

Daduel.


[figure]

Spiritus Martiales.

Turpissimi sunt omnium martiales spiritus, nemo est qui ab ipsis non terreatur, ueniunt, cum fragore et strepitu, et saepe instar flammae collucent, Amabiel combustiones prouinciarum mortalitatem &c. exequitur. Iasel officium est rixas inter fratres, bellum inter populos, odium inter amicos excitate. Galdel tot spiritus pro militibus tibi dabit, quot desideraueris. Uranuel quodlibet homicidium perpetrabit.

Amabiel.


[figure]

Galdel


[figure]

[81]

Iasel.


[figure]

Vianuel.


[figure]

Spiritus Mercurii.

Spiritus hi apparent ut plurimum figura humana, tunc eos adesse sis securus, cum te horrore fremescere persenseris. Mielis officium est aleatoribus adesse ut uel perpetuo lucrentur, uel perdant, Turmiel omnes scientias artesque nobis infundit. Ruduel, quaecumque dicuntur, et peraguntur in locis remotis reuelat. Iarihael in speculo omnia quae fiunt in tua familia representat.

Miel


[figure]

Ruduel


[figure]

[82]

Turmiel


[figure]

Iarihael.


[figure]

Spiritus Iouis.

Spiritus Iouis sunt placidi, pulchri, aureoque colore micantes adueniunt cum harmoniaco quodam susurro. Castiel spiritus est ab omnibus, qui diuinatricibus artibus student inuocandus, Assatiel inuocatur ad lites compescendas. Gutriel ad mulierum amorem conciliandum.

Castiel

seal of Castiel

[83]

Assatiel vel Gutriel


[figure]

Maganth


[figure]

Salkariel


[figure]

[84]

Spiritus Veneris.

Nulli formosiores ueneris uisui Iucundiores, cum inuocabis uidebis circa circulum puellas ludentes choreasque ducentes, uestibus albis indutas. Guadoliel, et Sagum sunt illi qui feminas ad concubitum excitant. Tamael ad matrimonium inuocatur, Mustalfiel ad puellam tuam uidendam ac si presens esset, Doromiel te cuilibet puellae gratum reddet.

Guadoliel


[figure]

Mustalfiel


[figure is not included in manuscript]

Sagum


[figure]

Tamael


[figure]

[85]

Doromiel


[figure]

Aut f???
[figure]

Spiritus Saturni

Cani sunt spiritus Saturni, longaque barba uenerandi, baculoque innituntur, senes enim sunt omnes, tunc aderunt, cum te modico frigore horrere senseris, Uriel imploratur ad discordias seminandos. Periel quemcumque subita morte occidit. Assaidi membra quaeuis mutilabit.

Uriel


[figure:

Abumalith


[figure]

[86]

Assaibi


[figure]

Periel


[figure]

Sidrigol


[figure]

Finis Caracterismorum Magicorum.

Nunc Dicendum nobis De Lapide

[87]

De Lapide

Concerning stones

Ad omnes operationes magicas opus est fide, et animo parato ad omnia peragenda, quoniam enim magia est rerum quae si praeternaturam multa accidunt stupenda, quaeque omnibus aliis praeter quam iis, qui in arte initiati sunt timorem simul, et tremorem, stuporem excitare possent: ad firmandos itaque animos fiduciamque augendam hoc lapide utimur nos cuius preparationem in sequentibus uidebis, ad lapidem autem quatuor potissimum requirantur. Confectio, purgatio, consecratio, et baptismus, hoc enim esto instar axiomatis omnia quae consecranda sunt prius purganda esse, insuper baptizatur lapis, id est nomen ei secundum cerimonias inferius expositas imponimus. Ipsum autem nomen debet esse illud spiritus dominantis in tali hora diei inqua ipse lapis baptizatur.

De confectione.

Concerning the preparation of stones.

Ad ipsius autem lapidis confectionem habeas calicem, uel cupam ex stanno siue quouis alio metallo, et in eius fundo tale effinge caracter.


[figure]

Mox cape argillam in pauca quantitate et in fundo cupae calicitus reponito, deinde ipsam argillam sale cooperito, supra sal oleum, post oleum uinum in fundito, prius autem quam ultra progrediamur notandum est quod in nostro lapide quatuor elementa representantur. per argillam intellige terram, per sal mare, per oleum aerem, per uinum ignem, sic noster lapis uere microcosmus dici potest, representatio quippe erit magni mundi, Terra quae ex natura sua aridissima est infertilis protinus, et hominum habitationi [88] inepta fuisset nisi extremam eius siccitatem contemperasset maris consortium, quod salso humore per insensibiles poros se insinuans illam ad omnes rerum generationes secundum uarias coeli dispositiones et superiorum ordinum influentias aptam efficit, per oleum aer representatur, quippe oleum est aereae naturae, per uinum ignis quod igneum est, iam confectionem persequamur - haec quatuor in calicem congesta permiscebis, et in pastam reduces, postea calicem super altare ponito, et supra calicem haec uerba proferto. fiat homo. mox pastam manibus accipies, et ex ea hominem melius quam fieri poterit efformabis, et igne descicabis, et haec erit lapidis nostri magici confectio.

De Purgatione Lapidis.

Concerning the purification of a stone.

Lapis autem purgatur orationibus, et Ieiuniis, orationes sunt precipua purgationis omnis instrumenta, sine Ieiuniis autem nil operamus, quippe animum disponunt ieiunia ad melius orandum. gula enim mater est omnium malarum cogitationum, et a bonis studiis animum aufert. Ieiunus ergo orationi te accinges, tuoque potissimum genio te uouebis, inde altari flexis genibus te appropinquans lapidem tuum Iam descicatum manu sinistra tenens pectus ter dextra concutiens dices.

Athumali nexor helatim abriel.

Deinde talem proferas orationem.

Gad Vuosse name is terrible to allthe Vuorlde teake avvay allthe corruption of this stone and meake to exercice allthe supernaturall Vuolks thac one scret science theates ue (?) todoc thac no euill phantosmes should enter intoit by our Lard Iesus christ.
Note the unusual use of English for voces magicae (magic words of power).

his dictis asperges [89] aqua benedicta tuum lapidem, et in ipso insculpes tale caracter in brachio sinistro.


[figure]

De consecratione Lapidis.

Concerning the consecration of a stone.

Lapide benedicto ad consecrationem te accinge, habe ergo gallum gallinaceum, et cultro per cor transfixo occides, et eius sanguine lapidem asperges, mox aqua benedicta ipsum optime lauabis dicens œnter anacor hedroin blemith hemalico. haec autem fieri debent cum ceremoniis requisitis in talibus operibus id est uestibus, stola, baculo ornatus esse debes, haec autem omnia fusius in sequentibus explicabuntur.

Baptismus Lapidis.

The baptism of a stone.

Nomen lapidis ad libitum accipies modo terminetur in el, et non incipiat per Aleph nomen insculpe fronti lapidis cultro deinde magico tale caracter ei insculpes in brachio dextro.


[figure]

Postea tuum lapidem sinistra accipiens dextra infundes aquam benedictam super ipsius caput, et tandem dices Abacadrim, Sumerach, rechin. Et sic baptisatus erit tuus lapis.

L: "Nomen lapidis ad libitum accipies modo terminetur in el et non incipiat per aleph postea tuum lapidem sinistra accipiens dextra infundas aquam benedictam super ipsius caput et sic baptisatus erit." Manuscript L ends at this point.

Praxis Et Ordo Consecrationis Et Primo De Pentaculis.

The practice and procedure of consecration, and first concerning the Pentacle.

Pentaculum est signum quoddam sacrum a malis [90] accidentibus nos preseruans Et ad malorum daemoniorum constrictionem et exterminationem, per ipsa boni spiritus nobis conciliantur, et polliciuntur

Constat autem pentacula ipsa caracteribus, et nominibus bonorum spirituum superioris ordinis, uel sacris picturis sacrarum litterarum, uel reuelationum uerticulis adaptis, uel ex geometricis figuris sacrisque Dei nominibus secundum multorum rationem inuicem compositis. Caracteres autem, qui ad pentacula nobis constituenda utiles, scilicet ipsi sunt caracteres bonorum Daemonum primi et secundi ordinis, et nonunquam tertii, et ex ipso Caracterum genere quod potentissimum appellatur sacrum. quocumque igitur huiusmodi caractere instituto circumducemus illud duplici circulo inquo circumscribemus nomen sui Angeli et si uolumus ei addere nomen aliquod diuinum sibi congruum maioris erit efficaciae, et si secundum numero rerum rationem circumducere uolumus ei angularem aliquam figuram, id fieri quoque licebit. Sacrae autem picturae quae pentacula constituunt ipsae sunt, quae passim in sacris litteris, et prophetis tam ueteris quam noui testamenti traduntur, utpote figura serpentis in cruce suspensi, et consimilia quorum multa copia ex prophetarum uisionibus, ut Isayae, Danielis, et aliorum tum ex reuelatione Apocalipsis inueniuntur ut nos de illis locuti sumus in alio libro.

Posita itaque sacrorum librorum imagine circumdetur duplici circulo, cui inscribatur nomen aliquod diuinum ipsi figurae effectui aptatum et conforme, uel circumscribatur ei uersiculus ex parte corporis scripturae sumptus qui desideratum effectum polliceatur polliceatur uel deprecetur, ut [91] puta si fiat pentaculum ad uictoriam, et uindictam contra inimicos, tam uisibiles, quam inuisibiles figura sumi potest ex 2o libro Machabeorum, uidelicet manus tenens aureum ensem euaginatum, cui circumscribatur uersiculus ibidem contentus scilicet, accipe, gladium sanctum a Deo in quo occides aduersarios populi mei Israel, uel et circumscribatur ei uersiculus psal. 32. in spe fortitudo brachii tui ante faciem tuam, uel aliquis alius consimilis uersiculus, si uero nomen diuinum ei circumscribere libuerit, accipiatur nomen aliquod timorem, iram, uindictam Dei uel aliquod simile nomen desiderato effectui congruum, et si figuram Angularem circumscribere libuerit, accipiatur secundum numerorum rationem, numerus martialis, uel saturninus, tales sunt congruentes desiderato effectui, et talia pentacula sunt maximae potentiae, et sublimis uirtutis, et ad consecrationem spirituum necessaria. Ex his unum est quod habetur Apocalip. Cap. 1o scilicet figura maiestatis Dei sedentis in trono habentis in ore gladium cui circumscribitur alpha, et omega. ego sum principium et finis, qui est qui erat, et qui uenturus est, omnipotens ego sum, primus et nouissimus, uiuus et fui mortuus, et sum uiuens in caecula caeculorum, et habe claues mortis et inferni. deinde circumscribantur hi tres uersiculi. manda Deus uirtuti tuae, confirma hoc Deus quod operaturus est in nobis, fiant tanquam puluis a facie uenti, et Angelus Domini coarctans eos, fiant uiae illorum tenebrae, et lubricum, et Angelus Domini persequens eos, praeterea circumscribantur haec nomina quae sunt. El, [92] Elohin, Zebooth, Elion, Elchenesis, Adonay, Ial, Tetragrammaton, Saday.

Alterum Pentaculum cuius figura similis est agno occiso, cui cornua, et oculi 7. et sub pedibus liber 7 sigillis obsignatus, sicut habetur Apocalip. 5o. cap. cui circumscribatur uersiculus iste, ecce uicit leo de tribi Iuda radix Dauid aperiam librum et soluam 7 signacula eius; Et alter uersiculus, uidi satanam sicut fulgur de coelo cadentem, ecce dedi uobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem uirtutem inimici, et nihil uobis nocebit, & circumscribantur ei conomina generalia ut supra.

Quae uero pentacula constituuntur ex figuris, et nominibus hunc ordinem obseruant, nam posita aliqua figura conformi alicui numero ad aliquem certum effectum, inscribatur ei in singulis angulis nomen aliquod diuinum desideratae rei uim obtinens, ita tamen quod nomen, totidem litteris constet, quot unitatibus numerus constat. Tale uero nomen intensum unum uel plura, uel diuersa in singulis angulis figurae inscribatur, in medio uero figurae ipsius nominis reuolutio tota uel saltem principalis collocetur. Saepe etiam pentaculum constituimus facta reuolutione aliqua alicuius nominis in tabella quadrata circulo simplici circumducto, uel duplici inscribendo uersiculum aliquem sacrum nomini huic congruum, uel ex quo hoc nomen extractum sit, et haec est reuolutio Pentaculorum, quae ad libitum ad maiorem efficaciam et uirtutem intensionem possumus et in sese inuicem tum aliis multiplicare, et commiscere, ut si fiat deprecatio pro destructione inimicorum, [93] recordiemur quomodo Deus destruxerit faciem terrae in dilututo (?) [*diluuio?] aquarum uniuersali. Sodomam, et Gomorram per pluuiam sulphuris et ignis, Exercitum Pharaonis siccis pedibus ambulare super aquas, uel eandem si uis nauiculam periclitantem uentisque et fluctibus imperasse, et Petrum mergentem eduxisti ex aquis, et sic de similibus. Deniquecum iis inuocamus sacra quaedam nomina Dei, ea uidelicet quae desiderii nostri sunt significatiua, et ad effectum operandum accommodata, ut ad destructionem inimicorum inuocamus nomina irae, uindictae, Iustitiae, et fortitudinis Dei, ad euitandum uero aliquod malum, uel periculum inuocamus nomina misericordiae, deffensionis, salutis, fortitudinis, bonitatis, et similia Dei nomina, quandoque etiam Deum precamur largiri ad id quod desideramus executorem aliquem spiritum bonus unum uel plures, quorum id quod desideramus officium est illius nomen intercedentes, sepe etiam malum spiritum aliquem ad homines cogendos obtestamur, cuius nomen similiter inserimus, et hoc Iuste si ad malum tendit operatio, ut ad uindictam, uel destructionem. praeterea si quis uersiculus in psalmis, uel aliqua parte sacratum litterarum desiderio nostro congruens habetur illu?? orationibus inserimus; facta autem oratione ad Deum, quandoque post ipsam conuenit facere orationem ad executorum illum, quem nobis ministraturum optauimus in oratione precedenti, siue unus sit, siue plures, siue Angelus siue stella, siue influentia.

Iam conuenit ut tractemus de consecratione, quae fit per instrumenta huic arti necessaria, et huius uirtus duobus potissimum perficitur, scilicet uirtute ipsius personae consecrantis, et uirtute ipsius orationis per quam fit consecratio: nam in persona requiruntur uitae sanctimonia, et sanctificandi potestas, qua utraque per dignificationem, et initiationem [94] acquiruntur. Deinde quod ipsa persona hanc uirtutem, et potestatem, firma et indubia fide in se ipsa cognoscat, ex parte autem ipsius orationis per quam fit consecratio; desideratur quoque consimilis sanctimonia, quae per se inest ipsi orationi, ut si sit Diuinitus ad hoc ordinata quales habemus in plerisque sacris Bibliorum eloqusis, uel quod sit uirtute spiritus sancti ex ordinatione Ecclesiae ad hoc instituta, aut inest sanctimonia orationi non per se, sed per commemorationem rerum sacrarum, ut puta sacrarum litterarum, historiarum operum, miraculorum effecttum, gratiarum promissionem, sacramentorum, rerumque sacramentalium, et consimilium quae rei consecrandae proprie uel improprie per similitudinem aliquam attinere uidebuntur, adhibita etiam sacrorum signaculorum consignation, et huiusmodi similibus quae ad sanctificationem, et expiationem conferunt, ut sunt aquae benedictae inspersiones, sacri olei inunctiones, odoriferae suffumigationes ad cultum religiosum adhibitae, atque inde est quod in omni consecratione praecedunt benedictiones, et consecrationes olei, aquae, ignis et suffumigiorum, adhibitis undique cereis uel lampadibus benedictis lucentibus, nam sine lumine nullum sacramentum rite perficitur. illud est sciendum, et firmiter obseruandum quod si res consecranda sit ex rebus profanioribus inquam potuit incidisse aliqua coinquinatio, tunc earum rerum excoriato, et expiatio praecedere debet consecrationem, res enim Virgines, et purae aptiores sunt ad recipiendos influxus diuinos.

Obseruandum etiam est quod in fine cuiuslibet consecrationis post orationem debite prolatam debet ipse consecrans per uerba de presenti in uirtute, et potestate diuina rem ipsam consecrandam inhalando benedicere, cum commemoratione uirtutis [95] atque authoritatis suae, prout illud magis rite lubentique animo id fieri poterit.

Horum nunc tibi exempla quaedam ponemus per quae facile tibi patebit uis ad totam hanc considerationem, sic in consecratione aquae commemorans, quomodo Deus locauerit firmamentum in medio aquarum, quomodo in paradiso terrestri locauit fontem aquarum, ex quo per quatuor flumina sacra rigatur uniuersus orbis terrarum. Item quod fecit aquas Iustitiae suae instrumenta in destructione gigantium per Diluuium generale super omnem terram, et in destructione exercitus Pharaonis in mari rubro, item quot eduxit populum suum siccis pedibus per medium maris, et per medium Iordani, & quomodo miraculose eduxit aquam de petra in deserto, et eduxit fontem aquae uiuae a dente molari maxillae asininae ad preces Sansonis, et inuocanda insuper sunt nomina Diuina ad hoc conformia, ut puta quod Deus sit fons uiuus, aqua uiua, flumen misericordiae.

Sic In consecratione Ignis commemoramus quomodo Deus creauit ignem Iustitiae suae instrumentum in peccatorum uindictam, et expiationem, item quomodo Iudicium praecedere debet uniuersa conflagratione. Item quomodo Deus apparuit Moisi in rubro ignis ardentis, item quomodo praecessit filiis Israel in columna ignis, et quomodo nil offerri, neque sacrificari sine igne potest &c.

Inuocabuntur etiam nomina Dei ad hoc conformia, sicut legitur in lege et prophetis, quia Deus ignis consument est, et si quod nomen in [96] Diuinis nominibus ignem sonans aut nomina consimilia, ut splendor Dei, Lux Dei, lumen mundi; Iam ueniamus ad consecrationes locorum instrumentorum et similium.

Consecraturus igitur locum aliquem siue circulum transsumere poteris orationem Salomonis in dedicatione templi, praeterea benedices locum cum aspersione aquae benedictae, et suffumigatione commemorando in suffumigatione misteria qualia sunt, sanctificatio throni Dei, montis Sinay, tabernaculi foederis sancti sanctorum templi Ierusalem. &c.

Inuocabis nomina Dei ad hoc conformia, ut locus Dei, Thronus Dei, Cathedra Dei, tabernaculum Dei, ara Dei, habitaculum Dei, et huiusmodi Diuina nomina, quae circulo, uel loco scribenda occurrunt.

In consecratione autem instrumentorum, et quarumcumque rerum arti seruientium simili usa procedas, aspergendo illa aqua benedicta, et suffumigando suffumigio sacrato, ungendo oleo sancto, consignando aliquo sigillo sacro, benedicendo cum oratione sacra commemorando ex sacris litteris, et religione et diuinis, nominibusque rei consecrandaw conformia uidebuntur, ut uerbi gratia in consecrando gladio commemorabis illud Eusmgelii qui habet duas tunicas &c. ei (?) illud prophetae accipite uobis gladios peracutos. consimili omnino uia consecrabis libros, et quidquid uolueris aspergendo, suffumigando, inungendo, signando, et benedicendo commemorationibus sanctis, commemorando sanctificationes ex mysteriis, [97] ut sanctificatio tabularum decem preceptorum, quae data sunt Moysi a Deo, Item sanctificatio testamenti Dei &c.

finis Praxis Et ordinis Consecrandi, Totiusque Clauiculae.

Sequntur 72 nomina Sacra quae debent referri Paginae 43.

Vehuiah, Ieliel, Sitael, Elemiah, Mahasiah, Ielahel, Achaiah, Cahetel, Haziel, [+Hakamiah,] Aladiah, Lauiah, Hahaiah, Iezalel, Mebahel, Hariel, Hakamiah, Louiah, Caliel, Leuuiah, Pahaliah, Nelchael, Ieiaiel, Melahel, Haiuiah, Nirthaiah, Haaiah, Ietathael, Soechia, Reiaiel, Omael, Lecabel, uasauiah, Iehuiah, Lehabiah, Chanakiah, Manadel, Auziel, Haamiah, Rehael, Ieiazel, Hahahel, Michael, Ueualiah, Ielehiah, Scaliah, Ariel, Asaliah, Mihael, uehuel, Daniel, Hahaziah, Imamiah, Nanael, Nithel, Mebahiah, Poiel, Neminiah, Ieialel, Harahel, Mizrael, Umabel, Iahael, Anauel, Mehiel, Damabiah, Mauakel, Eiael, Habuiah, Roehel, Iabamiah, Haiaiel, Mumiah.

A: Vehaiah, Jehel, Sitael, Elemiah, Mahasial, Jelael, Achaial, Cacherol, Haziel, Hakamiah, Aladiah, Laniah, Hahaiah, Jesael, und so noch viele Zeiten fort, womit die Geister denn so beschworen werden.

haec 72 nomina ex sacra scriptura colliguntur, uidelicet

Compare my edition of The Sixth and Seventh Books of Moses pp. 226-231.
1 nomen ex Psal. 3. uers. 4.
2. ex ps. 21. [98] uers. 21.
3 ex Psalm. 90. uers. 2.
4 ex Psalm. 6 uers. 5.
5. ex Ps. 33. uers. 5.
6 ex Psal. 9. uers. 12.
7 ex psal. 102. uers. 8.
8 ex psal. 94. uers. 6.
9 ex psal. 24. uers. 6.
10 ex psalm. 32. uers 22.
11 ex psal. 17. V 47.
12 ex psal 9 V 22.
13 ex psal. 97 V 4.
14 ex psal. 9 V 10.
15 ex psal. 93 V 22.
16 ex psal 87 V 2
17 ex psal 8 V 2.
18 ex psal 34 V 24.
19 ex psal 39 V 1.
20 ex Ps. 114 V 4.
21 ex ps. 30 V 15.
22 ex ps. 120 V 5.
23 ex Ps. 120 V 8.
24 ex ps. 146 V 11.
25 ex ps. 9 V 2.
26 ex ps. 118 V 145.
27 ex ps. 139 V 2.
28 ex ps. 70 V 12.
29 ex ps. 53 V 6.
30 ex ps. 70 V 5.
31 ex ps. 70 V 16.
32 ex ps. 32 V 4.
33. ex ps. 93 V 11.
34 ex ps. 130 V 3.
35 ex ps. 114 V 1.
36 ex ps. 25 V 8.
37 ex ps. 79 V 8.
38 ex ps. 90 V 9.
39 ex ps. 29 V 11.
40 ex ps. 87 V 15.
41 ex ps. 119 v 2.
42 ex ps. 120 V 7.
43 ex ps. 87 V 14.
44 ex ps. 118 V 108.
45 ex ps. 93 V 18.
46 ex ps. 144 V 9.
47 ex ps. 91 V 6.
48 ex ps 97 V 2.
49 ex ps. 144 V 3.
50 ex ps. 144 V 5.
51 ex ps. 103 V 31.
52 ex ps. 7 V 18.
53 ex ps. 118 V 75.
54 ex ps. 102 V 19.
55 ex ps. 101 V 13.
56 ex ps. 114 V 14.
57 ex ps. 13 V 11.
58 ex ps. 6 V 4.
59 ex ps. 112 V 3.
60 ex ps. 114 V 17.
61 ex ps. 112 V 2.
62 ex ps. 118 V 159.
63 ex ps. 99 V 2.
64 ex ps. 32 V 18.
65 ex ps. 8 V 13.
66 ex ps. 37 V 22.
67 ex ps. 36 V 4.
68 ex ps. 106 V 1.
69 ex ps. 15 V 5.
70 ..... 1 V 1.
71 ex ps. 108 V 30.
72 ex 114 uers 7.


Twilit Grotto -- Esoteric Archives Contents Prev csds Next timeline